Circulares literae dioecesanae anno 1907 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XII.

129 59. Christus determinatum doctrinae corpus omnibus temporibus cunctisque hominibus applicabile non docuit, sed potius inchoavit motum quemdam religi­osum diversis temporibus ac locis ada­ptatum vel adaptandum. 60. Doctrina Christiana in suis exordiis fuit iudaica, sed facta est per successivas evolutiones primum paulina, tum ioannica, demum hellenica et universalis. 61. Dici potest absque paradoxo nul­lum Scripturae caput, a primo Gfenesis ad postremum Apocalypsis, continere do­ctrinam prorsus identicam illi quam super eadem re tradit Ecclesia, et idcirco nullum Scripturae caput habere eumdem sensum pro critico ac pro theologo. 62. Praecipui articuli Symboli Apos­toliéi non eamdem pro Christianis primo­rum temporum significationem habebant quam habent pro Christianis nostri tem­poris. 63. Ecclesia sese praebet imparem ethicae evangelicae efficaciter tuendae, quia obstinate adhaeret immutabilibus [ doctrinis quae cum hodiernis progressibus componi nequeunt. 64. Progressus scientiarum postulat ut reformentur conceptus doctrinae Chris­tianae de Deo, de Creatione, de Reve­latione, de Persona Verbi Incarnati, de Redemptione. 65. Catholicismus hodiernus cum vera scientia componi nequit nisi transformetur in quemdam christianismum non dogma­ticum, id est in protestantismum latum et liberalem. Sequenti vero feria V. die 4. eiusdem mensis et anni, facta de his omnibus SSmo D. N. Pio Pp. X. accurata rela­tione, Sanctitas Sua Decretum Emorum Patrum adprobavit et confirmavit, ac omnes et singulas supra recensitas pro­positiones ceu reprobatas ac proscriptas ab omnibus haberi mandavit. Petrus Palombelli, S. R. U. I. Notarius. Sacra Congregatio Eminentissimorum ac Reverendissimorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium a Sanctissimo Do­mino Nostro Pio Papa X Sanctaque Sede Apostolica Indici librorum pravae doc­trinae, eorumdemque proscriptioni, expur­gationi ac permissioni in universa Chris­tiana republica praepositorum et delega­torum, habita in Palatio Apostolico Vati cano die 26.1ulii 1907, damnavit et damnat proscripsit proscribitque, atque in Indicen librorum prohibitorum refferi mandavii et mandat quae sequuntur opera: Em est Dimnet, La pensée catholiquc dans l’Angleterre contemporaine. Paris 1906. Edouard Le Roy, Dogme et critique Paris. Jean Le Morin, Vérités d’hier? Lc théologie traditionelle et les critiques catho liques. Paris 1906. Albert Houtin, La crise du clergé Paris 1907. Coenobium, Rivista internazionale d liberi studi. Ludano 1906—-1907. Itaque nemo cuiuscumque gradus ei conditionis praedicta opera damnata atqu< proscripta, quocumque loco et quocumqu« idiomate, aut in posterum edere, aui edita legere vel retinere audeat, sub poenis in Indice librorum vetitorum indictis. Quibus Sanctissimo Domino Nostn iNr. 4759. Libri prohibiti. k y \ j \ i i i fc i b 3 )

Next

/
Thumbnails
Contents