Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

65 f. r., per decretum huius Sacri Ordinis, sub die 9 Decembris 1763, omnibus christi- fidebbus, „qui frequenti peccatorum Con­fessione animum studentes expiare, semel saltem in hebdomada ad Sacramentum Poenitentiae accedere, nisi legitime impe­diantur, consueverunt, et nullius lethalis culpae a se, post praedictam ultimam Con­fessionem, commissae sibi conscii sunt, indulsit, ut omnes et quascumque Indul­gentias consequi possint, etiam sine actuali Confessione, quae caeteroquin ad eas lu­crandas necessaria esset. Nihil tamen in­novando circa Indulgentias Iubilaei, tam ordinarii quam extraordinarii, aliasquead instar Iubilaei concessas, pro quibus asse­quendis, sicut et aha opera iniuncta, ita et sacramentalis Confessio, tempore in earum concessione praescripto peragatur.w Nunc vero Beatissimus Pater Pius X omnibus christifidelibus, qui in statu gra­tiae et cum recta piaque mente quotidie Sancta de Altari hbare consuescunt, quam­vis semel aut iterum per hebdomadam a Communione abstineant, praefato tamen f. r. Clementis PP. XIII Induito frui posse concedit, absque hebdomadariae illius Con­fessionis obligatione, quae coeteroquin, ad Indulgentias eo temporis intervallo decur­rentes rite lucrandas necessaria exstaret. Hanc insuper gratiam eadem Sanctitas Sua futuris quoque temporibus fore vali­turam clementer declaravit. Contrariis quibuseumq ue non obstantibus. Datum Romae, e Secretaria S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepo­sitae, die 14 Februarii 1906. — A. Card. Tripepi, Praefectus. — + 1). Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Praesens rescriptum exhibitum fuit Secretariae S. C. Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae. In quorum fidem, etc. Datum Romae, ex eadem Secretaria, die 16 Febr. 1906. — Iosephus M. Can. Coselli, Substitutus. Vetuit S. Tridentina Synodus ad sacros ordines ascendere, vel ordines iam susceptos exercere eos omnes, qui a suo Episcopo fuerint etiam extrái udicialiter prohibiti. Ita namquae in cap. I, sess. 14, de reform, statuitur: „Cum honestius ac tutius sit subiecto, debitam Praepositis obedientiam impen­dendo, in inferiori ministerio deservire, quam cum Praepositorum scandalo gra­duum alti orum appetere dignitatem; ei, cui ascensus ad sacros ordines a suo Prae­lato, ex quacumque causa, etiam ob occul­tum crimen, quomodolibet, etiam extra- iudicialiter, fuerit interdictus, aut qui a suis ordinibus, seu gradibus vel dignitati­bus ecclesiasticis fuerit suspensus, nulla contra ipsius Praelati voluntatem con­cessa licentia de se promoveri faciendo, aut ad priores ordines, gradus et digni­tates sive honores, restitutio suffragetur“. Cum vero generalis haec lex Semi­nariorum quoque alumnos comprehendat, si quis eorum, sive clericus, sive clericatui adhuc non initiatus, e pio loco dimittatur eo quod certa vocationis signa non prae­beat, aut qualitatibus ad ecclesiasticum statum requisitis non videatur instructus, hic certe deberet, iuxta grave S. Concilii monitum, sui Pastoris iudicio subesse et Nr. 1264. De alumnis ex uno Semi­nario vel ex uno instituto religioso di­missis, in al­terum semi­narium non recipiendis. acquiescere. At contra saepe contingit ut e Semi­nario dimissi, eorum qui praesunt iudicium parvipendentes et in sua potius opinione confisi, ad sacerdotium nihilominus ascen­dere studeant. Quaeritant itaque aliud Seminarium, in quod recipiantur, ubi stu­diorum cursum expleant, ac denique aliquo

Next

/
Thumbnails
Contents