Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

66 exhibito plus minusve sincero ac legitimo domicilii aut incardinationis titulo, ordi­nationem assequuntur. Sanctuarium autem ingressi haud recta via, quam saepissime iit, ut Ecclesiae utilitati minime sint. Pas­sim vero utrumque Ordinarium, et origi­nis et ordinationis, diu fastidioseque vexant, ut sibi liceat ad natale solum regredi, ibique consistere, dioecesi in qua et pro qua ordinati sunt derelicta, et alia optata, pro cuius necessitate aut utilitate minime assumpti sunt, ubi imo eorum praesentia otiosa est et quandoque etiam damnosa : unde Episcopi in graves angustias conii- ciuntur. His itaque de causis nonnullarum provinciarum Episcopi inter se convenerunt statuentes in sua Seminaria neminem ad­mittere qui ante fuerit a propria dimissus. Sed cum particularis haec conventio non plene neque undique sufficeret, com­plures Ordinarii S. Sedem rogaverunt, ut generalem legem ferret, qua malum radi­citus tolleretur. His itaque attentis et omnibus ad rem mature perpensis, SSmus. D. N. Pius PP. X, cui cordi quam maxime est ecclesias­ticam disciplinam integram conservare, et a sacris avertere quemlibet qui probatis­simus non sit, accedente etiam voto Em. S. C. Concilii Patrum in Congregatione die 16 mensis Decembris 1905 emisso, praesentibus litteris statuit atque decernit.: 1° Ut in posterum nullus loci Ordi­narius alterius dioecesis subditum sive clericum sive laicum in suum Seminarium admittat, nisi prius secretis literis ab Epis­copo Oratoris proprio expetierit et cogno­verit, utrum hic fuerit olim e suo Semi­nario dimissus. Quod si constiterit, omit­tens iudicare de causis, aut determinare utrum iuste an iniuste alius Episcopus egerit, aditum in suum Seminarium postu- Í lanti praecludat. 2° Qui vero bona fide admissi sunt, eo quod reticuerint se antea in alio Semi­nario versatos esse et ab eo deinde di­missos, statirn ut haec eorum conditio cognoscatur, admonendi sunt ut discedant. Quodsi permanere velint, et ab ordinario id eis permittatur, eo ipso huic dioecesi adseripti maneant, servatis tamen cano­nicis regulis pro eorum incardinatione et ordinatione; sed aucti sacerdotio in dioe­cesi m, e cuius Seminario dimissi fuerint, regredi ibique stabile domicilium habere prohibentur. 3° Pariter cum similis ferme ratio vigeat, qui dimissi ex Seminariis aliquod religiosum Institutum ingrediuntur, si inde exeant postquam sacris initiati sunt, vetan­tur in dioecesim redire, e cuius Seminario dimissi fuerint. 4° Dimissi vero ex aliquo religioso Instituto in Seminarium ne admittantur, nisi prius Episcopus secretis litteris a mo­deratoribus eiusdem Instituti notitias re- quisierit de moribus, indole et ingenio dimissorum, et constiterit nil in eis esse quod sacerdotali statui minus conveniat. Denique meminerint Episcopi fas sibi non esse, nomine proprio manus cuiquam imponere qui subditus sibi non sit eo modo et uno ex iis titulis, qui in Constitutione Speculatores Innocentii XII et in decreto S. C. Concilii quod incipit A primis die XX m. Iulii 1898 statuuntur. Ac pa­riter neminem ordinari posse qui non sit utilis aut necessarius pro ecclesia aut pio loco pro quo assumitur iuxta praescripta a S. Tridentino Concilio in cap. 16, Sess. 23 de reform. Vult autem Sanctitas Sua, ut statuta haec et cautelae omnes a sacris canonibus

Next

/
Thumbnails
Contents