Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

— 64 — quotidianus accessus ad eucharisticam men­sam libere eisdem patere semper debebit, iuxta normas superius in hoc decreto tra­ditas. Ut autem omnes utriusque sexus religiosi huius decreti dispositiones rite cognoscere queant, singularum domorum moderatores curahunt, ut illud quotannis vernacula lingua in communi legatur intra Octavam festivitatis Corporis Christi. 9° Denique post promulgatum hoc Decretum omnes ecclesiastici scriptores a quavis contentiosa disputatione circa dis­positiones ad frequentem et quotidianam Communionem abstineant. Relatis autem his omnibus ad SS.mum D. N. Pium PP. X. per infrascriptum S. C. Secretarium in audientia diei 17 mens. Dec. 1905, Sanctitas Sua hoc E.morum Patrum decretum ratum habuit, confir­mavit atque edi iussit contrariis quibus­cumque minime obstantibus. Mandavit insuper ut mittatur ad omnes locorum Ordinarios et Praelatos Regulares, ad hoc ut illud cum suis Seminariis, Parochis, institutis religiosis et sacerdotibus respec­tive communicent, et de executione eorum quae in eo statuta sunt S. Sedem edoceant in suis relationibus de dioecesis seu insti­tuti statu. Datum Romae, die 20 Dec. 1905. t VINCENTIUS Card. E pise. Prae- nest., Praef. C. De. Lai, Secreiarius. Decretum Apostolicum communicando vehementer exhortor omnes Seminariorum rectores, ephebeorum moderatores, paro­chos, religiosorum institutorum confessarios, ut frequentem ac quotidianam sacram Com­munionem pro viribus promovere ac com­mendare studeant. Absoluta nunc jam omni dubietate de qualitate dispositionum ad quotidianam Communionem exigen­darum id unice curandum, ut fideles in statu gratiae cum proposito nunquam in j posterum peccandi et cum recta piaque mente ad altare Dei accedant. Nihil certe J est animabus salubrius, nullum in prefec- j tione Christiana progrediendi medium effi­cacius, nulla via aptior, qua antiqua fide­lium rehgio ac charitas revehatur, quam frequentior Communio. Exinde dormiunt multi et velut de vite secti palmites arescunt, quia oblivis­cuntur comedere panem omne delectamen­tum in se habentem. Quo magis autem fideles ad sacram mensam alliciantur, alacres semper ac promptos oportet esse cura tores animarum ad dispensandos divinae misericordiae thesauros. Explicanda erit etiam saepe saepius in sermonibus sacris ac catechesibus doctrina catholica de effectibus sacrae Communio­nis. Faciat Deus optimus, ut reflorescente in archidioecesi Nostra consuetudine fre- quentis ac quotidianae Communionis, salu- I berrimos vitae Christianae fructus conse­quamur. Sanctissimo Domino nostro Pio PP. X vel maxime cordi est, ut efficacius in dies propagetur, uberioresque edat virtutum omnium fructus laudabilis illa ac Deo valde accepta consuetudo, qua fideles, in statu gratiae, rectaque cum mente, ad sacram Communionem quotidie sumendam accedant. Quamobrem supplicia plurimo­rum vota ab Eminentissimo Viro Cardinali Casimiro Gfennari delata benigne liben- terque excipiens, iis plane cunctis, qui memoratam consuetudinem habent, aut inire exoptant, specialem merito gratiam elargiri statuit. Clemens porro PP. XIII Nr. 1869. Decretum quo largitur ut per quoti­dianam vel frequentem Communio­nem omnes lucrari pos­sint indul­gentiae abs­que onere hebdomada- riae Con- fessiis.

Next

/
Thumbnails
Contents