Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VII.

63 vero Sua, cum Ipsi maxime cordi sit, ea qua pollet sollicitudine ac studio, ut Chris­tianus populus ad Sacrum convivium per­quam frequenter et etiam quotidie advo­cetur eiusque fructibus amplissimis potiatur, quaestionem praedictam huic Sacro Ordini examinandam ac definiendam commisit. Sacra igitur Concilii Congregatio in plenariis Comitiis diei 16 mensis Dec. 1905 hanc rem ad examen accuratissimum re­vocavit, et rationibus hinc inde adductis sedula maturitate perpensis, ea quae sequuntur statuit ac declaravit : 1° Communio frequens et quotidiana, utpote a Christo Domino et a Catholica Ecclesia optatissima, omnibus Christifide- libus cuiusvis ordinis aut conditionis pateat; ita ut nemo, qui in statu gratiae sit et cum recta piaque mente ad S. Mensam accedat, prohiberi ab ea possit. 2° Recta autem mens in eo est, ut qui ad S. Mensam accedit non usui, aut vanitati, aut humanis rationibus indulgeat, sed Dei placito satisfacere velit, ei arctius charitate coniungi, ac divino illo pharmaco infirmitatibus ac defectibus occurrere. 3° Etsi quam maxime expediat ut frequenti et quotidiana Communione uten­tes venialibus peccatis, saltem plene deli­beratis, eorumque affectu sint expertes, sufficit nihilominus ut culpis mortalibus vacent, cum proposito se nunquam in posterum peccaturos; quo sincero animi proposito, fieri non potest quin quotidie communicantes a peccatis etiam venialibus, ab eorumque affectu sensim se expediant. 4° Cum vero Sancramenta Novae Legis, etsi effectum suum ex opere opei'ato sortiantur, maiorem tamen producant ef­fectum quo maiores dispositiones in iis suscipiendis adhibeantur, idcirco curandum est ut sedula ad Sacram Communionem praeparatio antecedat, et congrua gratia­rum actio inde sequatur, iuxta unius­cuiusque vires, conditionem ac officia. 5° Ut frequens et quotidiana Com­munio maiori prudentia fiat uberiorique merito augeatur, oportet ut Confessarii consilium intercedat. Caveant tamen Con­fessarii ne frequenti seu quotidiana Com­munione quemquam avertant, qui in statu gratiae reperiatur et recta mente accedat. 6° Cum autem perspicuum sit ex frequenti seu quotidiana S. Eucharistiae sumptione unionem cum Christo augeri, spiritualem vitam uberius ali, animam vir­tutibus effusius instrui, et aeternae felici­tatis pignus vel firmius sumenti donari, idcirco Parochi, Confessarii et conciona- tores, iuxta probatam Catechismi Romani doctrinam (Part. II, n. 60), Christianum populum ad hunc tam pium ac tam salu­tarem usum crebris admonitionibus mul­toque studio cohortentur. 7° Communio frequens et quotidiana praesertim in religiosis Institutis cuiusvis generis promoveatur; pro quibus tamen firmum sit decretum Quemadmodum die 17 mensis Decembris 1890 a S. Congr. Episcoporum et Regularium latum. Quam maxime quoque promoveatur in clericorum Seminariis, quorum alumni altaris inhiant servitio; item in aliis Christianis omne genus ephebeis. 8° Si quae sint Instituta, sive votorum solemnium sive simplicium, quorum in regulis aut constitutionibus, vel etiam ca­lendariis, Communiones aliquibus diebus affixae et in iis iussae reperiantur, hae normae tamquam mere directivae non tamquam praeceptivae putandae sunt. Praescriptus vero Communionum numerus haberi debet ut quid minimum pro Reli­giosorum pietate. Idcirco frequentior vel

Next

/
Thumbnails
Contents