Circulares literae dioecesanae anno 1906 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IV.

26 rum in Processionibus Rogationum eadem lingua persolvens, teneatur has partes Breviarii Romani in lingua latina iterum recitare ? Et Sacra Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisito voto Commissionis Liturgicae, reque ma­ture perpensa, respondendum censuit: Ad I. Negative, quia haec benedictio in articulo mortis est precatio stricto sensu liturgica. Ad II. Negative, et hos abusus omnino esse eliminandos. Ad III. Affirmative; nam qui ad recitationem divini Officii et cuiusque par­tis Breviarii Romani sunt obligati, tantum in lingua latina haec recitari debent, alias non satisfaciunt obligationi. Atque ita rescripsit. Die 3 Junii 1904. — A. Card. Tripepi, Pro-Praefectus. L. -|- S. f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. Nr. 719. Quibus in festis prohi­beantur exsequiae defunctorum Sacra Rituum Congregatio per decre­tum Parentin. et Polen, die 8. Januarii 1904. rescripsit dies, quibus prohibentur • exsequiae pro defuncto, cum effertur cor­pus, esse „omnia festa quae uti primaria sub ritu duplici I classis et quidem de praecepto celebrantur; et si non sint de praecepto, illae Dominicae ad quas prae­fatorum solemnitas transfertur“. Exorta autem controversia de sensu quo intelli- genda et dicenda sint festa de praecepto, ; Rmus. Canonicus Calendarii Rhemensis ordinator, de consensu Rmi. Dni. Vicarii Capitularis, Sede vacante, a Sacra Ri­tuum Congregatione sequentis dubii re­solutionem humillime flagitavit; nimi­rum : I. An festa de praecepto illa sint, in quibus praeter obligationem a parocho adimplendam adest quoque altera et qui­dem duplex obligatio parochianis imposita, nempe tum Missam audiendi, tum ab ope­ribus servilibus cessandi? II. An exsequiae cum Missa, praesente corpore, fieri possint in festis suppressis, quorum solemnitas in Dominicam sequen­tem non transfertur? Et Sacra Rituum Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, exquisito voto Commissionis Liturgicae omnibusque sedulo perpensis, rescribendum censuit: Ad I. Affirmative. Ad II. Negative iuxta decretum n. 4003 Carcassonen., quaest. I ad II et III. Atque ita rescripsit. Die 1 Decembris 1905. — A. Card. Tripepi, Pro-Praefec­tus. L. -f- S. f D. Panici, Archiep. Laodi­cen., Secretarius. Ad S. Congtnem. Indulgentiis Sac­risque Reliquiis praepositam a Moderatore Archisodalitatis a S. Antonio, erectae in ecclesia eidem dicata in civitate Patavina, sequentia dubia dirimenda sunt delata: I. An qui nomen dedit pluribus con- fraternitatibus, quae gaudent induito lu­crandi Indulgentias, quas stationales appel­lant, eas lucrari valeat tot vicibus, quot sunt sodalitates, quibus est adscriptus ? II. Quando conceditur plenaria Indul­gentia pro festo aliciuius Sancti, lucranda a christifidelibus in omnibus ecclesiis ali­cuius Ordinis, vel alicuius dioeceseos, haec Indulgentia acquirine potest tot vicibus, quot visitentur ecclesiae eiusdem Ordinis aut dioeceseos? III. Cum diversi Ordines, ex gr. Bene- dictini, Franciscales etc. pro uno vel altero festo gaudeant plenaria Indulgentia, tri­buta christifidelibus visitantibus proprias Nr. 720. De Indul­gentiis plu­ries lucran­dis, deque ecclesia parochiali propria.

Next

/
Thumbnails
Contents