Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

92 Quis est, ... ut credam in eum ?1 — Hinc odia in alios struere ac nutrire, pactiones conflare iniquissimas, inhonestas negotio­rum procurationes gerere, aliena gravi foenore occupare, aliaque id genus flagi­tiosa haud sibi vitio ducunt. Hinc Christi legem ignorantes, quae non modo turpia damnat facinora, sed vel ea cogitare scien­ter atque optare; etsi forte, qualibet demum de causa, obscoenis voluptatibus fere ab­stinent, inquinatissimas tamen cogitatio­nes, nulla sibi religione iniecta, suscipiunt; iniquitates super capillos capitis multipli­cantes. — Haec porro, iterasse iuvat, non in agris solum vel inter miseram plebe­culam occurunt, verum etiam ac forte frequentius inter homines amplioris ordinis, atque adeo apud illos quos inflat scientia, qui vana freti eruditione religionem ridere posse autumant et quaecumque quidem ignorant, blasphemant.1 2 Iam, si frustra seges e terra speratur quae semen non exceperit, qui demum bene moratas progenies expectes, si non tempore fuerint Christiana doctrina insti­tutae? — Ex quo colligimus iure, quum fides id aetatis usque eo languerit ut in multis pene sit intermortua, sacrae cate­chesis tradendae officium vel negligentius persolvi, vel praetermitti omnino. Perpe­ram enim ad habendam excusationem quis dixerit, esse fidem gratuito munere donatam nobis atque in sacro baptismate cuique inditam. Equidem utique quotquot Christo baptizati sumus fidei habitu auge­mur ; sed divinissimum hoc semen non ascendit... et facit ramos magnos3 per­missum sibi ac veluti virtute insita. Est et in homine, ab exortu, intelligendi vis: 1 loan. IX, 36. 2 lud. 10. 3 March. IV, 32. ea tamen materno indiget verbo, quo quasi excitata in actum, ut aiunt, exeat. Haud aliter Christiano homini accidit, qui, renascens ex aqua et Spiritu Sancto, con­ceptam secum affert fidem; eget tamen Ecclesiae institutione, ut ea ali augerique possit fructumque ferre. Idcirco Apostolus scribebat: Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi;1 institutionis autem necessitudinem ut ostenderet, addit: Quo­modo . . . audient sine praedicante ?2 Quod si, ex hucusque explicatis re­ligiosa populi eruditio quanti momenti sit ostenditur, curae Nobis quam maxime esse oportet, ut Doctrinae sacrae prae­ceptio, qua, ut Benedicti XIV. decessoris Nostri verbis utamur, ad Dei gloriam et ad animarum salutem nihil utilius est institu­tum3 vigeat semper aut, sicubi negligitur, restituatur. — Volentes igitur, Venerabiles Fratres, huic gravissimo supremi apostola- tus officio satisfacere, atque unum paremque morem in re tanta ubique esse; suprema Nostra auctoritate, quae sequntur, in dioe­cesibus universis, observanda et exequenda constituimus districteque mandamus. I. Parochi universi, ac generatim quot­quot animarum curam gerunt, diebus do­minicis ac festis per annum, nullo excepto, per integrum horae spatium, pueros et puellas de iis, quae quisque credere age- reque debeat ad salutem adipiscendam, ex catechismi libello erudiant. II. Iidem, statis anni temporibus, pue­ros ac puellas ad Sacramenta Poenitentiae et Confirmationis rite suscipienda praepa­rent, continenti per dies plures institutione. III. Item, ac peculiari omnino studio, fei'iis omnibus Quadragesimae atque aliis, 1 Rom. X, 17. 2 Ib. 14. 3 Constit. Etsi minime, 13.

Next

/
Thumbnails
Contents