Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

91 vient. — Iure autem sapientissimus Pon­tifex duplex hoc officium distinguit, ser­monis videlicet habendi, quem vulgo Evan­gel i i explicationem vocitant, et Christianae doctrinae tradendae. Non enim fortasse desint qui, minuendi laboris cupidi, per­suadeant sibi homiliam pro catechesi esse posse. Quod quam putetur perperam, consideranti patet. Qui enim sermo de sacro Evangelio habetur, ad eos instituitur, quos fidei elementis imbutos iam esse oportet. Panem diceres, qui adultis fran­gatur. Catechetica e contra institutio lac illud est, quod Petrus Apostolus concu­pisci sine dolo a fidelibus volebat, quasi a modo genitis infantibus. — Hoc scilicet catechistae munus est, veritatem aliquam tractandam suscipere vel ad fidem vel ad Christianos mores pertinentem, eamque omni ex parte illustrare: quoniam vero emendatio vitae finis docendi esse debet, oportet catechistam comparationem insti­tuere ea inter quae Deus agenda praeci­pit quaeque homines reapse agunt; post haec, exemplis opportune usum, quae vel e Scripturis sacris, vel ex Ecclesiastica historia, vel e sanctorum virorum vita sapienter hauserit, suadere auditores eisque, intento velhti digito, commonstrare quo pacto componant mores; finem denique hortando facere, ut, qui adstant horreant vitia ac declinent, virtutem sectentur. Scimus equidem eiusmodi tradendae christinae doctrinae munus haud paucis invidiosum esse, quod minoris vulgo aesti­metur nec forte ad popularem laudem captandam aptum. Nos tamen hoc esse iudicium eorum censemus, qui levitate magis quam veritate ducuntur. Oratores profecto Sacros, qui, sincero divinae gloriae studio, vel vindicandae tuendaeque fidei, vel Sanctorum laudationibus dent operam, probandos esse non recusamus. Verum il­lorum labor laborem alium praevium de­siderat, scilicet catechistarum; qui si deest, fundamenta desunt, atque in vanum la- j borant qui aedificant domum. Nimium saepe orationes ornatissimae, quae confer­tissimae concionis plausu excipiuntur, hoc unum assequuntur ut pruriant auribus; animos nullatenus movent. E contra cate­chetica institutio, humilis quamvis et sim­plex, verbum illud est, de quo Deus ipse testatur per Isaiam: Quomodo descendit imber, et nix de caelo, ei illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti : sic erit ver­bum meum quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud.1 — Similiter arbitran­dum putamus de sacerdotibus iis, qui, ad religionis veritates illustrandas, libros ope­rosos conscribunt; digni plane qui ideo commendatione multa exornentur. Quotus ' tamen quisque est, qui eiusmodi volumina 1 verset, fructumque inde hauriat auctorum labori atque optatis respondentemPTraditio autem christianae doctrinae, si rite fiat, uti­litatem audientibus nunquam non affert. Etenim (quod ad inflammandum stu­dium ministrorum Dei iterum advertisse iuverit) ingens modo eorum est numerus ! atque m dies augetur, qui de religione omnino ignorant, vel eam tantum de Deo christianaeque fidei notitiam habent, quae illos permittat, in media luce catholicae veritatis, idololatrarum more vivere. Quam multi eheu! sunt, non pueros dicimus, sed adulta, quin etiam devexa aetate, qui praecipua fidei mysteria nesciant prorsus ; qui Christi nomine audito, respondeant: 1 Is. LV, 10, 11.

Next

/
Thumbnails
Contents