Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

90 z are, sed ev angelis are,1 indicans videlicet primas eorum partes, qui regendae aliquo modo Ecclesiae sunt positi, esse in insti­tuendis ad sacra fidelibus. Cuius quidem institutionis laudes per­sequi supervacaneum ducimus, quantique ea sit apud Deum ostendere. Certe mise­ratio, quam pauperibus ad levandas angus­tias tribuimus, magnam a Deo habet lau­dem. At longe maiorem quis neget habere studium et laborem, quo, non fluxas cor­poribus utilitates, sed aeternas animis docendo monendoque conciliamus? Nihil profecto optatius, nihil gratius queat Iesu Christo animarum servatori accidere, qui de se per Isaiam professus est: Evange- lizare pauperibus misit me.2 Hic tamen praestat, Ven. Fratres, hoc unum consectari atque urgere, nullo sacerdotem quemlibet graviori officio te­neri, nullo arctiori nexu obligari. Etenim in sacerdote ad vitae sanctimoniam debere scientiam adiici, quis neget ? Labia . . . sacerdotis custodient scientiam.3 Atque illam reapse severissime Ecclesia requirit in iis qui sint, sacerdotio initiandi. Quor­sum id vero? Quia scilicet ab eis divinae legis notitiam Christiana plebs expectat, illosque ad eam impertiendam destinat Deus: Et legem requirent ex ore eius: quia angelus Domini exercituum est.4 Quamobrem Episcopus, in sacra initia­tione, sacerdotii candidatos alloquens : Sit, inquit, doctrina vestra spiritualis medi­cina populo Dei; sint providi coopera­tores ordinis nostri; ut in lege sua die ac nocte meditantes, quod legerint credant, quod crediderint doceant.5 1 I, Cor. I, 17. 2 Luc. IV, 18. 3 Malach. II, 7. 4 Ib. 5 Pontif. Rom. Quod si nemo est sacerdos, ad quem haec non pertineant, quid porro de illis censebimus, qui, nomine ac potestate cu­rionum aucti, animarum rectoris munere, vi dignitatis et quodam quasi pacto inito, funguntur ? Hi quodammodo pastoribus et doctoribus sunt accensendi, quos dedit Christus ut fideles iam non sint parvuli fluctuantes, et circumferantur omni vento doctrinae in nequitia hominum; veritatem autem facientes in caritate, crescant in illo per omnia, qui est caput Christus.1 Quapropter sacrosancta Tridentina Synodus, de animarum pastoribus agens, officium eorum hoc primum et maximum esse edicit, Christianam plebem docere.2 Hinc iubet illos, dominicis saltem diebus festisque sollemnioribus, de religione ad populum dicere, sacri vero Adventus tem­pore et Quadragesimae quotidie, vel sal­tem ter in hebdomada. Neque id modo: addit namque teneri parochos, eisdem, saltem dominicis festisque diebus, per se vel per alios, in fidei veritatibus erudire pueros, eosque ad obedientiam in Deum ac parentes instituere. Quum vero sacramenta fuerint administranda, praecipit, ut qui sunt suscepturi, de eorumdem vi, facili vulgarique sermone, doceantur. Quas sacrosanctae Synodi praescrip­tiones Benedictus XIV. decessor Noster, in sua Constitutione Etsi minime, sic brevi complexus est ac distinctius defini­vit: Duo potissimum onera a Tridentina Synodo curatoribus animarum sunt im­posita: alterum, ut festis diebus de rebus divinis sermones ad populum habeant; alterum, ut pueros et rudiores quosque divinae legis fideique rudimentis infor­1 Ephes. IV, 14, 15. 2 Sess. V, cap. 2 de ref.; Sess. XXII, cap. 8; Sess. XXIV, cap. 4 et 7 de ref.

Next

/
Thumbnails
Contents