Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

— 89 porro? Iubet haec simul summum ipsum Deum officio fidei nos revereri, quae men­tis est; spei quae voluntatis; caritatis quae corclis: sicque totum hominem supremo illi Auctori ac Moderatori mancipat. Simi­liter una est lesu Christi doctrina, quae germanam praestabilemque hominis aperit dignitatem, quippe qui sit filius Patris caelestis qui in caelis est, ad imaginem eius factus cumque eo aeternum beateque victurus. At vero ex hac ipsa dignitate eiusdemque notitia infert Christus debere homines se amare invicem ut fratres, vitam heic degere, ut lucis filios decet, non in commessationibus, et ebrietatibus; non in cubilibus, et impudicitiis; non in conten­tione, et aemulatione ;l iubet pariter om­nem sollicitudinem nostram proficere in Deum, quoniam ipsi cura est de nobis; iubet tribuere egenis, benefacere iis qui nos oderunt, aeternas animi utilitates fluxis huius temporis bonis anteponere. Ne autem omnia singulatim attingamus, nonne ex Christi institutione homini superbius audenti demissio animi, quae verae gloriae origo est, suadetur ac praecipitur? Qui­cumque . . . humiliaverit se ..., hic est maior in regno caelorum.2 Ex ea pruden­tiam spiritus docemur, qua prudentiam carnis caveamus; iustitiam, qua ius tri­buamus cuique suum; fortitudinem, qua parati simus omnia perpeti, erectoque animo pro Deo sempiternaque beatitate patiamur; temperantiam denique, qua vel pauperiem pro regno Dei adamemus, quin et in ipsa cruce gloriemur, confusione con­tempta. Stat igitur, ab Christiana sapientia, non modo intellectum nostrum mutuari lumen, quo veritatem assequatur, sed vo­luntatem etiam ardorem concipere, quo 1 Rom. XIII, 13. 3 Matth. XVIII, 4. evehamur in Deum cumque Eo virtutis exercitatione iungamur. Longe equidem absumus ut ex his asseramus, pravitatem animi corruptio­nemque morum non posse cum religionis scientia coniungi. Útiam non id plus nimio probarent facta! Contendimus tamen, ubi crassae ignorantiae tenebris sit mens cir­cumfusa, nullatenus posse aut rectam vo­luntatem esse aut mores bonos. Apertis namque oculis si quis incedat, poterit ille sane de recto tutoque itinere declinare: qui tamen caecitate laborat, huic periculum certe quidem imminet. — Adde porro: corruptionem morum, si fidei lumen pe­nitus non sit extinctum, spem facere emendationis; quod si utrumque iungitur et morum pravitas et fidei ob ignoratio­nem defectio, vix erit medicinae locus, patetque ad ruinam via. Quum igitur ex ignorantia religionis tam multa tamque gravia deriventur damna; alia vero ex parte, quum tanta sit religiosae institutionis necessitas atque utilitas, frustra enim Christiani hominis officia impleturus speratur qui illa ignoret: iam ulterius inquirendum venit, cuius demum sit perniciosissimam hanc igno­rantiam cavere mentibus, adeoque neces­saria scientia animos imbuere. — Quae res, Venerabiles Fratres, nullam habet dubitationem: gravissimum namque id munus ad omnes pertinet, quotquot sunt animarum pastores. Hi sane, ex Christi praecepto, creditas sibi oves agnoscere tenentur ac pascere; pascere autem hoc primum est, docere ; Dabo vobis, sic nempe Deus per Ieremiam promittebat, pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et dotrina} Unde et Apostolus Paulus aiebat: Non . . . misit me Christus bapti­1 Ier. m, 15.

Next

/
Thumbnails
Contents