Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XI.
88 iacent! De summo rerum omnium auctore ac moderatore Deo, de Christianae fidei sapientia nulla fere ipsis cogitatio. Hinc vero nec de Verbi Dei incarnatione, nec de perfecta ab ipso humani generis restauratione quidquam norunt; nihil de Gratia, quae potissimum est adiumentum ad aeternorum adeptionem, nihil de Sacrificio augusto aut de Sacramentis, quibus gratiam ipsam assequimur ac retinemus. Peccato autem quid nequitiae insit, quid turpitudinis nullo pacto aestimatur; unde nec eius vitandi nec deponendi sollicitudo ulla: sicque ad supremum usque diem venitur, ut sacerdos, ne spes absit salutis, extrema agentium animam momenta, quae fovendae maxime caritati in Deum impendi oporteret, edocendo summatim religionem tribuat: si tamen, quod fere usuvenit, usque adeo culpabili ignorantia moriens non laboret, ut et sacerdotis operam supervacaneam arbitretur et, minime placato Deo, tremendum aeternitatis viam securo animo ingrediendam putet. Unde merito scripsit Benedictus XIV. decessor Noster: / llud affirmamus, magnam eorum partem, qui aeternis suppliciis damnantur, eam calamitatem perpetuo subire ob ignorantiam mysteriorum fidei, quae scire et credere necessario debent, ut inter electos cooptentur.1 Haec quum ita sint, Ven. Fratres, quid quaeso mirabimur, si tanta sit modo inque dies augescat, non inter barbaras inquimus nationes, sed in ipsis gentibus quae christiano nomine feruntur, corruptela morum et consuetudinum depravatio? Paulus quidem apostolus ad Ephesios scribens, haec edicebat: Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut 1 Instit. XXVI, 18. decet sanctos; aut turpitudo, aut stultiloquium.1 At vero sanctimoniae huic ac pudori cupiditatum moderatori divinarum rerum sapientiae fundamentum posuit : Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, sed ut sapientes . . . Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.2 Et plane id merito. Voluntas namque hominis inditum ab ipso auctore Deo honesti rectique amorem, quo in bonum non adumbratum sed sincerum veluti rapiebatur, vix retinet adhuc. Corruptela primaevae labis depravata, ac Dei factoris sui quasi oblita, eo affectum omnem convertit ut diligat vanitatem et quaerat mendacium. Erranti igitur pravisque ob- caecatae cupiditatibus voluntati duce opus est qui monstret viam, ut male desertas repetat iustitiae semitas. Dux autem, non aliunde quaesitus, sed a natura comparatus, mens ipsa est: quae si germana careat luce, divinarum nempe rerum notitia, illud habebitur, quod coecus coeco ducatum praestabit et ambo in foveam cadent. Sanctus rex David, quum Deum de veritatis lumine laudaret, quod menti hominum indidisset: Signatum est, aiebat, super nos lumen vultus tui, Domine,3 Quid porro ex hac largitione luminis sequatur addidit, inquiens: Dedisti laetitiam in corde meo; laetitiam videlicet, qua dilatatum cor nostrum, viam mandatorum divinorum currat. Quod revera ita esse facile consideranti patet. Deum namque eiusque infinitas quas perfectiones nominamus, longe exploratius, quam naturae vires scrutentur, Christiana nobis sapientia manifestat. Quid 1 Ephes. V, 3 s. 2 Ephes. V, 15 ss. 3 Ps. IV, 7.