Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
80 filiorum fides permaneat, habeatque in vobis communio Nostra ab infestis armis praesidium. Perillustris ista natio, cuius nobilissimae sunt in catholica historia laudes, catholica, Deo opitulante, persistet, vestra si sedulitas navabit divinae Providentiae operam; clara etiam et opibus et concordia et quiete manebit, si de religione patrum, in qua salus potissimum Imperii et fortitudo consistunt, invidia aut dissensio aut omnis religiosarum simultatum causa prohibeantur. Ceterum vestrae ultro navitati, divinaeque desiderio gloriae, quo praecellitis, fidimus, coelesti unique gratiarum auspicium ac Nostrae benevolentiae pignus Apostolicam Benedictionem vobis populisque vestris peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die VI. Martii anno MCMV. Pontificatus Nostri secundo. PIUS PP. X. PIUS PP. X. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Nr. 1571. Breve de nonnullis equestribus ordinibus pontificiis. Multum ad excitandos ad egregia facinora hominum animos praemia virtuti reddita valent, quae dum ornant egregios bene de re sacra vel publica meritos viros, ceteros exemplo rapiunt ad idem laudis honorisque spatium decurrendum. Hoc quidem sapienti consilio Romani Pontifices Decessores Nostri Equestres Ordines, quasi gloriae stimulos, singulari studio prose- quuti sunt, horumque alios instituere, alios jam institutos vel pristino decori restituerunt vel novis ac potioribus privilegiis ditarunt. Nunc autem cum peropportunum visum sit gravibus de causis quaedam immutare de nonnullis Equestribus Pontificiis Ordinibus, nempe de Ordine S. Silvestri Papae sive Militiae Auratae; ac de Ordine Militiae Jesu Christi, Nos collatis consiliis cum dilecto filio Nostro Aloisio S. R. Ecclesiae Diacono Cardinali Macchi, a Brevibus apostolicis Literis Secretario et Pontificiae Sedis Equestrium Ordinum Magno Cancellario, omnibus rei momentis attente ac sedulo perpensis, ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris haec, quae infrascripta sunt, decernenda existimavimus. Neminem latet, Ordinem Militiae Auratae sive ab aureo calcari, inter vetustissimos jure esse enumerandum. Constantino enim Magno Imperatore, Silvester PP. I., s. m. Decessor noster, auctor illius fuisse dicitur. Hic priscis potissimum temporibus a Decessoribus Nostris magno semper in honore habitus est; sed postea rerum humanarum ac temporum vicissitudine de veteri splendore ac dignitate excidit. Illum per Apostolicas Literas die XXXI. mensis Octobris anno MDCCCXLI. eadem hac forma datas Gregorius PP. XVI. rec. mem. Decessor Noster ad pristinum decus curavit revocandum; ipsi vero titulum S. Silvestri Papae tribui jussit atque exinde novum quasi constituit Equestrem Ordinem S. Silvestri Papae sive Auratae Militiae appellatum. Eundem Ordinem duabus tantum constare classibus praescripsit Commendatorum et Equitum, sed in praesens justae et rationabiles causae suadent, ut etiam Equester Ordo S. Silvestri, non minus atque Ordines Gregoriánus et Pianus tribus in posterum classibus constet, Equitum scilicet, Commendatorum et Equitum a Magna Cruce. Nos itaque superiorem illam classem Ordini S. Silvestri tribuentes, eundem a