Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

X.

81 Militia Aurata penitus sejungendum esse arbitramur; ne vero nobilissimi Ordinis Mi­litiae Auratae memoriam aetas obliteret, et ipsam Militiam in distinctum Equestrem coetum de integro constituendam edicimus. Quae cum ita sint, hisce Literis, auc­toritate Nostra, perpetuum in modum de­cernimus ac mandamus, ut Equester Ordo S. Silvestri Papae ab illo Militiae Auratae omnino separetur, atque alterum ab al­tero, per partes, ita sejungimus, ut duo diversi ac distincti in posterum Ordines exinde efformentur, alter a S. Silvestro Papa appellandus, et alter a Militia Au­rata sive aureo ex calcari. Ordo S. Sil­vestri, non aliter ac Pontificii Ordines supradicti Gregoriánus et Pianus, tribus constet classibus, nempe Equitum sive tertia; Commendatorum sive secunda, et Equitum a Magna Cruce sive prima classi. Crux Ordinis propria eadem esto atque hodierna dempto aureo dependente cal­cari, sit videlicet aurea, octangula, alba superficie, imaginem S. Silvestri Papae in medio adversa parte referens, aversa vero emblema Pontificium caeruleo inclu­sum circulo, quo tum Gregorianae instau­rationis, cum hodiernae renovationis anni, aureis literis imprimantur M DCCCXLI. et MCMV. Ipsa Crux argenteae stellae radiis imposita Ordinis numisma sit. Similiter ruber ac niger sint fasciae Ordinis pro­priae colores. Sit vestis nigri coloris tu­nica, unico globulorum ordine ad extre­mas manicas et circa collum villoso se­rico nigro ornata ac phrygiis ex auro operibus distincta. Femoralia nigra sunto, praelonga cum fascia ex auro. Niger ex serico villoso galerus oblongus, duplici cuspide, emblemate Pontificio ac parvo aurato flocco insignis. Ensi, aurato cin­gulo innexo, capulus sit e concha albida, ornata auro. Tum Crucis moduli ac nu­mismatis, tum vestis opera phrygia, tum galeri ornamenta pro vario Equitum gradu different, minora scilicet pro Equitibus simplicibus, pro superioribus classibus majora. Gerant Equites Crucem sinistro pectoris latere dependentem e taenia serica rubro et nigro distincta colore ex­tremis oris rubris. Gerant Commendato­res Crucem eandem majoris moduli, si­mili taenia collo circumducta pendentem, galerum nigra ornent penna. Equites de­nique a Magna Cruce gerant Crucem maximi moduli, quae fascia serico prae­longa, binis Ordinis coloribus picta, dex- tero humero sustineatur; sinistro vestis lateri ad pectus innexum proprium pri­mae classis numisma majus deferant, al­bam galero pennam imponant. Cum vero contingat, ut viri ad gradum Commen­datorum evehendi egregiis iis meritis eni­teant, quae quasi potiora Pontificiae vo­luntatis testimonia exposcant, volumus, ut sicuti fieri interdum solet in Ordinibus Gregoriano et Piano, etiam Commenda­tores Ordinis S. Silvestri Papae ex sin­gulari prorsus gratia numismate uti que­ant minori, secundae classis proprio sive Commendatorum, illudque ad pectus si­nistro lateri innexum gestent. Quod vero attinet ad Ordinem Mili­tiae Auratae sive ab aureo calcari, sic auctoritate Nostra ab Ordine S. Silvestri Papae sejunctum, animo repetentes vetu­stissimas et gloriosas Ordinis illius me­morias, Nos eum non solum ad pristinum gradum restituere, sed novo etiam splen­dore cohonestare ac funditus sub coelesti Immaculatae Virginis patrocinio per partes instaurare statuimus. Et sane cum Pon­tificia Sedes Ordine Equestri careat, qui sit sub Virginis praesidio constitutus, hoc

Next

/
Thumbnails
Contents