Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

54 sonae, titnlo, honoribus et. privilegiis Protonota- riatus uti nequeunt, nisi antea diploma suae nominationis Collegio Protonotariorum Partici­pantium exhibuerint, fideique professionem, ac fidelitatis iusiurandum coram Ordinario, aut alio viro in ecclesiastica dignitate constituto emiserint. Qui vero ob Canonicatum, Dignitatem, aut Vica- riatum, eo potiti fuerint, nisi idem praestiterint, memoratis honoribus et privilegiis, quae superius recensentur, tantummodo intra propriae dioecesis limites uti poterunt. 75. Qui secus facere, aliisque, praeter de­scripta, privilegiis uti praesumpserint, si ab Ordi­nario semel et bis admoniti non paruerint, eo ipso honore et iuribus Protonotarii privatos se sciant : quod si Protonotariatum, tamquam privata persona adepti sint, etiam titulo. 76. Vicarii Generales vel Capitulares, item- que Dignitates et Canonici nomine atque hono­ribus Protonotariatus titularis gaudentes, si qua­vis ex causa, a munere, Dignitate aut Canoni- catu cessent, eo ipso titulo, honoribus et iuribus ipsius Protonotariatus excident. B) De ceteris Praelatis Romanae Curiae. 77. Nihil detractum volumus honoribus, pri­vilegiis, praeeminendis, praerogativis, quibus alia Praelatorum Romanae Curiae Collegia, Aposto- licae Sedis placito, exornantur. 78. Insuper concedimus, ut omnes et sin­guli Praelati Urbani seu Domestici, etsi nulli Collegio adscripti, ii nempe, qui tales renunciati, Breve Apostolicum obtinuerint, Palmatoria uti possint (non vero Canone aut alia pontificali supellectili) in Missa cum cantu, vel etiam lecta, cum aliqua solemnitate celebranda; item in Ves­peris aliisque solemnibus functionibus. 79. Hi autem habitum, sive praelatitium sive quem vocant picinum, gestare poterunt, iuxta Romanae Curiae consuetudinem, prout supra describitur nn. 16, 17; numquam tamen vestis talaris caudam explicare, neque sacras vestes ex altari assumere valeant, nec alio uti colore, quam violaceo, in bireti flocculo et pilei vitta, opere reticulato distincta, sive chordulis et flocculis, etiam in pileo stemmatibus imponendo ut n. 18 dictum est, nisi, pro eorum aliquo, constet de maiori particulari privilegio. C) De dignitatibus, Canonicis et aliis, qui nonnullis privilegiis Praelatorum propriis fruuntur. 80. Ex Romanorum Pontificum indulgentia, insignia quaedam praelatitia aut pontificalia aliis Collegiis, pi*aesertim Canonicorum, eorumve Dig­nitatibus, quocumque nomine nuncupentur, vel a priscis temporibus tribui consueverunt; cum autem eiusmodi privilegia diminutionem quam­dam episcopali dignitati videantur affere, idcirco ea sunt de hire strictissime interpretanda. Huic principio inhaerentes, expresse volumus, ut in pontificalium usu nemini ad aliquod ex supra memoratis Collegiis pertinenti in posterum am­pliora suffragentur privilegia, quam quae, supe­rius descripta, competunt Protonotariis sive Supra- numerariis, sive ad instar, et quidem non ultra propriae ecclesiae, aut ad summum Dioeceseos, si hoc fuerit concessum, limites; neque ultra dies iam designatos, aut determinatas functiones; et quae arctiora sunt, ne augeantur. 81. Quoniam vero de re agitur haud parvi momenti, quippe quae ecclesiasticam respicit dis­ciplinam, ne quis audeat arbitraria interpretatione, maiora quam in concedentis voluntate fuerint, sibi privilegia vindicare; quin potius paratum sese ostendat, quatenus illa excesserint, minori­bus coarctari; singulis locorum Ordinariis, quo­rum sub iurisdictione vel quorum in territorio, si de exemptis agatur, aliquis ex praedictis coe­tibus inveniatur, demandamus, ut tamquam Apos- tolicae Sedis Delegati, Apostolicarum Concessio­num documenta ipsis faventia, circa memorata privilegia, infra bimestre tempus, ab hisce Nostris, Ordinationibus promulgatis, sub poena immediatae amissionis eorum quae occultaverint, ad se trans­mitti curent, quae intra consequentem mensem ad Nostram SS. Rituum Congregationem mittant. Haec autem, pro suo munere, omnia et singula hisce Nostris dispositionibus aptans, declarabit et decernet, quaenam in posterum illis competant. Haec omnia rata et firma consistere auctoritate Nostra volumus et iubemus: contrariis non obstantibus quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum, die XXI. Februarii MCMV., Pontificatus Nostri anno secundo. PIUS PP. X.

Next

/
Thumbnails
Contents