Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
53 privilegiis ac praerogativis aliquid decernamus, leges seu conditiones renovare placet, quibus rite honesteque ad eiusmodi dignitatem quisque Candidatus valeat evehi, iuxta Pii PP. VII. Praedecessoris Nostri Constitutionem „Cum innumeri“, Idibus Decembr. MDCCCXVIII. datam. 60. Quoties igitur de honorario Protonota- riatu assequendo postulatio praebeatur, proferantur, ab Ordinario recognita testimonia, quibus constet indubie: l.° de honesta familiae conditione ; 2.° de aetate saltem annorum quinque et viginti; 3.° de statu clericali ac caelibi; 4.° de Laurea doctoris in utroque, aut canonico tantum iure, vel in S. Theologia, vel in S. Scriptura; 5.° de morum honestate et gravitate, ac de bona apud omnes aestimatione; 6.° de non communibus in Ecclesiae bonum provehendum laudibus comparatis; 7.° de idoneitate ad Protonotariatum cum decore sustinendum, habita etiam annui census ratione, iuxta regionis cuiusque aestimationem. 61. Quod si liuiusmodi Protonotariatus honor alicui Canonicorum coetui collective ab Apos- tolica Sede conferatur (quod ius, collective Pro- tonotarios nominandi, nemini censeri posse delegatum declaramus), eo ipso, quo quis Dignitatem aut Canonicatum est legitime consequutus, Pro- tonotarius nuncupabitur. 62. Pariter, qui Vicarii Generalis aut etiam Capitularis munere fungitur, hoc munere dumtaxat perdurante, erit Protonotarius Titularis; hinc, si Dignitate aut Canonicatu in Cathedrali non gaudeat, quando choro interessé velit, habitu Protonotarii praelatitio, qui infra describitur, iure utetur. 63. Protonotarii Apostoliéi Titulares sunt Praelati extra Urbem, qui tamen subiecti omnino manent locorum Ordinariis, Praelatorum Domus Pontificiae honoribus non gaudent, neque inter Summi Pontificis Familiares adnumerantur. 64. Extra Urbem, dummodo Summus Pontifex eo loci non adsit, in sacris functionibus rite utuntur habitu praelatitio, nigri ex integro coloris, idest veste talari, etiam, si libeat, cum cauda (nunquam tamen explicanda), zona serica cum duobus flocculis a laeva pendentibus, porro Roccheto, Mantelleto et bireto, absque ulla horum omnino parte, subsuto aut ornamento alterius coloris. 65. Extra Urbem, praesente Summo Pontifice, descripto habitu indui possunt, si liic tamquam chorale insigne concessus sit, vel si quis uti Vicarius adfuerit. 66. Habitu praelatitio induti, omnibus Clericis, Presbyteris, etiam Canonicis, singulatim sumptis, praeferantur, non vero Canonicis, etiam Collegiatarum, collegialiter convenientibus, neque Vicariis Generalibus et Capitularibus, aut Superioribus Generalibus Ordinum Regularium, et Abbatibus, ac Praelatis Romanae Curiae; non genuflectunt ad Crucem vel ad Episcopum, sed tantum se inclinant, ac duplici ductu thurificantur. 67. Super habitu quotidiano, occasione so- lemnis conventus, audientiae et similium, etiam Romae et coram Summo Pontifice, zonam tantum sericam nigram, cum laciniis item nigris, gestare poterunt, cum pileo chordula ac floccis nigris ornato. 68. Propriis insignibus, seu stemmatibus, pileum imponere valeant, sed nigrum tantummodo, cum lemniscis et sex hinc sex inde flocculis pendentibus, item ex integro nigris. 69. Si quis Protonotarius Titularis, Canoni- catus aut Dignitatis ratione, choro intersit, circa habitum se gerat iuxta normas Protonotariis ad instar constitutas, num. 52, vestis colore excepto. 70. Sacris operantes, a simplicibus Sacerdotibus minime differant; attamen extra Urbem in Missis et Vesperis solemnibus, pariterque in Missis lectis aliisque functionibus solemnius aliquando celebrandis, Palmatoria tantum ipsis utenda conceditur, excluso Canone aliave pontificali supellectili. 71. Quod pertinet ad acta in causis Beati- ficationis et Canonizationis, et ad passivam electionem in Convervatores ac cetera, iisdem iuri- bus gaudent, quibus fruuntur Protonotarii Supra- numerarii, uti nn. 23 et 24 supra dictum est. 72. Beneficia eorum qui, tamquam privatae personae Protonotariatum Titularem assequuti sunt, non vero qui ratione Vicariatus, Canoni- catus sive Dignitatis eodem gaudent, ab Apostolira tantum Sede conferantur. 73. Xoverint autem, se licet forte plures una simul, non tamquam unius ecclesiae Canonici, sed tamquam Protonotarii, conveniant, non ideo Collegium constituere. 74. Tandem qui Protonotariatu Apostolico honorario donati sunt, tamquam privatae per9