Circulares literae dioecesanae anno 1905 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XXII.

195 XXII. Nr. 5484. De recursi­bus dispen- sationalibus rite exaran­dis. Quum libelli supplices ad impetran­das dispensationes in variis matrimonii impedimentis ad Officium Archidioecesa- num directi frequenter neque sufficienter instructi neque debita forma exarati inve­niantur, atque ideo expedita et debita negotii tam gravis momenti pertractatio difficilis, imo persaepe impossibilis redda­tur : ita memoriam revocare juvat Decre­tum S. Congr. de Prop. Fide die 9. Maii anni 1877. editum, cuius tenor est sequens: INSTRUCTIO SUPER DISPENSATIONIBUS MATRIMONIALIBUS Cum dispensatio sit iuris communis relaxatio cum causae cognitione, ab eo facta, qui habet potestatem, exploratum omnibus est dispensationes ab impedi­mentis matrimonialibus non esse indul- gendas, nisi legitima et gravis causa inter­veniat. Quin imo facile quisque intelligit, tanto graviorem causam requiri, quanto gravius est impedimentum, quod nuptiis celebrandis opponitur. Verum haud raro ad S. Sedem perveniunt supplices literae pro impetranda aliqua huiusmodi dispen­satione, quae nulla canonica ratione fulci­untur. Accidit etiam quandoque, ut in huiusmodi supplicationibus ea omittantur, quae necessario exprimi debent, ne dispen­satio nullitatis vitio laboret. Idcirco op­portunum visum est in praesenti Instru­ctione paucis perstringere praecipuas illas causas, quae ad matrimoniales dispensa­tiones obtinendas iuxta canonicas sanctio­nes, et prudens ecclesiasticae provisionis arbritrium, pro sufficientibus haberi con­sueverunt; deinde ea indicare, quae in ipsa dispensatione petenda exprimere oportet. Atque ut a causis dispensationum exordium ducatur, operae pretium erit imprimis animadvertere, unam aliquando causam seorsim acceptam insufficientem esse, sed alteri adiunctam sufficientem existimari; nam quae non prosunt singula, multa iuvant, arg. I. 5. C. de probat. Huiusmodi autem causae sunt quae sequuntur: 1. Angustia loci sive absoluta sive relativa (ratione tantum Oratricis), cum scilicet in loco originis, vel etiam domi­cilii cognatio foeminae ita sit propagata, ut alium paris conditionis, cui nubat, in­venire nequeat, nisi consangnineum al affinem, patriam vero deserere sit ei durum. 2. Aetas foeminae superadulta, si scilicet 24-um aetatis annum iam egressa hactenus virum paris conditionis, cui 32

Next

/
Thumbnails
Contents