Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

dum nihilque desperandum ipsa duce, ipsa auspice, ipsa propitia, ipsa prote­gente.1 His positis, ut ad propositum redeamus, cui Nos non iure recteque affirmasse vide­bimur, Mariam, quae a Nazarethana domo ad Calvariae locum assiduam se Iesu comitem dedit, eiusque arcana cordis ut nemo alius novit, ac thesauros promerito­rum eius materno veluti iure administrat, maximo certissimoque esse adiumento ad Christi notitiam atque amorem ? Nimium scilicet haec comprobantur ex dolenda eorum ratione, qui, aut daemonis astu aut falsis opinionibus, adiutricem Virginem prae­terire se posse autumant! Miseri atque in­felices, praetexunt se Mariam negligere, honorem ut Christo habeant: ignorant tamen non inveniri puerum nisi cum Maria matre eius. Quae cum ita sint, huc Nos, Venera­biles Fratres, spectare primum volumus, quae modo ubique apparantur sollemnia Mariae sanctae ab origine immaculatae Nullus equidem honor Mariae optabilior, nullus iucundior quam ut noscamus rite et amemus Iesum. Sint igitur fidelium celebri­tates in templis, sint festi apparatus, sint laetitiae civitatum; quae res omnes non mediocres usus afferunt ad pietatem foven­dam. Verumtamen nisi his voluntas animi accedat, formas habebimus, quae speciem tantum offerant relligionis. Has Virgo quum videat, iusta reprehensione Christi verbis in nos utetur: Populus hic labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me.1 2 Nam ea demum est germana adversus Deiparentem relligio, quae profluat animo ; nihilque actio corporis habet aestimationis in hac re atque utilitatis, si sit ab actione 1 Pius IX. in Bull. „Ineffabilis.“ 2 Matth. XV, 8. animi seiugata. Quae quidem actio eo unice pertineat necesse est, ut divini Mariae Filii mandatis penitus obtemperemus. Nam si amor verus is tantum est, qui valeat ad voluntates iungendas ; nostram plane atque Matris sanctissimae parent esse voluntatem oportet, scilicet Domino Christo servire. Quae enim Virgo prudentissima, ad Canae nuptias, ministris aiebat, eadem nobis lo­quitur: Quodcumque dixerit vobis facite.1 Verbum vero Christi est: Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.2 — Qua­propter hoc quisque persuasum habeat: si pietas, quam in Virginem beatissimam quis profitetur, non eum a peccando retinet, vel pravos emendandi mores consilium non indit; fucatam esse pietatem ac fallacem, utpote quae proprio nativoque careat fructu. Quae si cui forte confirmatione egere videantur, hauriri ea commode potest ex ipso dogmate immaculati conceptus Dei­parae. — Nam, ut catholicam traditionem praetermittamus, quae, aeque ac Scripturae sacrae, fons veritatis est; unde persuasio illa de immaculata Mariae Virginis Concep­tione visa est, quovis tempore, adeo cum Christiano sensu congruere, ut fidelium animis insita atque innata haberi posset ? Horremus, sic rei causam egregie explicavit Dionysius Carthusianus, horremus enim mulierem, quae caput serpentis erat contritura, quandoque ab eo contritam, atque diaboli filiam fuisse matrem Domini fateri.3 Nequibat scilicet in Christianae plebis intelligentiam id cadere, quod Christi caro, sancta, impolluta atque innocens, in Virginis utero, de carne assumpta esset, cui, vel vestigio temporis, labes fuisset illata. Cur ita vero, nisi quod peccatum et 1 Ioann. II, 5. 2 Matth. XIX, 18. 3 3. Sent. d. 3, q. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents