Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

86 Deus per infinitam oppositionem separantur ? Hinc sane catholicae ubique gentes per­suasum habuere, Dei Filium, antequam, natura hominum assumpta, lavaret nos a peccatis nostris in sanguine suo, debuisse, in primo instanti suae conceptionis, singu­lari gratia ac privilegio, ab omni originalis culpae labe praeservare immunem Virginem Matrem. Quoniam igitur peccatum omne usque adeo horret Deus, ut futuram Filii sui Matrem non cuiusvis modo maculae voluerit expertem, quae voluntate suscipitur; sed, munere singularissimo, intuitu meri­torum Christi, illius etiam, qua omnes Adae filii, mala veluti haereditate, notamur: ecquis ambigat, primum hoc cuique officium proponi, qui Mariam obsequio demereri aveat, ut vitiosas corruptasque consuetudines emendet, et quibus in vetitum nititur, do­mitas habeat cupiditates ? Quod si praeterea quis velit, velle autem nullus non debet, ut sua in Virginem relligio iusta sit omnique ex parte absoluta; ulterius profecto opus est progredi, atque ad imitationem exempli eius omni ope con­tendere. — Divina lex est ut, qui aeternae | beatitatis potiri cupiunt, formam patientiae et sanctitatis Christi, imitando, in se expri­mant. Nam quos praescivit, et prae­destinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.1 1 At quoniam ea fere est infir­mitas nostra, ut tanti exemplaris ampli­tudine facile deterreamur ; providentis Dei numine, aliud nobis est exemplar propositum, quod, quum Christo sit proximum, quantum humanae licet naturae, tum aptius congruat cum exiguitate nostra. Eiusmodi autem nullum est praeter Deiparam. Talis enim fuit Maria, ait ad rem sanctus Ambrosius, ut eius unius vita omnium sit disciplina. Ex quo recte ab eodem conficitur: Sit igitur vobis tamquam in imagine de­scripta virginitas, vita Mariae, de qua, velut speculo, refulget species castitatis et forma virtutis.1 Quamvis autem deceat filios Matris sanctissimae nullam praeterire laudem quin imitentur, illas tamen Eiusdem virtutes ipsos fideles assequi prae ceteris desideramus, quae principes sunt ac veluti nervi atque artus Christianae sapientiae: fidem inquimus, spem et caritatem in Deum atque homines. Quarum quidem virtutum fulgore etsi nulla, in Virgine, vitae pars caruit; maxime tamen eo tempore enituit, quum nato emorienti adstitit. — Agitur in crucem Iesus, eique in maledictis obiicitur quia filium Dei se fecit.2 Ast illa, divinitatem in eo constan­tissime agnoscit et colit. Demortuum se- pulchro infert, nec tamen dubitat revicturum. Caritas porro, qua in Deum flagrat, parti­cipem passionum Christi sociamque efficit: cumque eo, sui veluti doloris oblita, veniam interfectoribus precatur, quamvis hi obfir- mate inclamant: Sanguis eius super nos, et super filios nostros,3 Sed ne immaculati Virginis conceptus, qui Nobis caussa scribendi est, contem­plationem deseruisse videamur, quam is magna atque propria importat adiumenta ad has ipsas retinendas virtutes riteque colendas! -— Et revera, quaenam osores fidei initia ponunt tantos quoquoversus errores spargendi, quibus apud multos fides ipsa nutat ? Negant nimirum hominem pec­cato lapsum suoque de gradu aliquando deiectum. Hinc originalem labem commen­titiis rebus accensent, quaeque inde evene­1 Rom. VIII, 29. 1 De Virginib., 1. 2. c. 2. 2 Ioann. XIX, 7. 3 Matth. XXVII, 25.

Next

/
Thumbnails
Contents