Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

quae Deus Ecclesiae, conciliatrice Virgine, hoc toto tempore impertiit? Quae si praeterire quis malit, quid de vaticana synodo existi­mandum tanta temporis opportunitate habita; quid de inerranti pontificum magisterio tam apte ad mox erupturos errores adserto; quid demum de novo et inaudito pietatis aestu, quo ad Christi Vicarium, colendum coram, fideles ex omni genere omnique parté iam diu confluunt? An non miranda Numinis providentia in uno alteroque Deces­sore Nostro, Pio videlicet ac Leone, qui, turbulentissima tempestate, ea, quae nulli contigit, pontificatus usura, Ecclesiam sanctis­sime administrarunt? Ad haec, vix fere Pius Mariam ab origine labis nesciam fide catholica credendam indixerat, quum in oppido Lourdes mira ab ipsa Virgine ostenta fieri coepta: exinde molitione ingenti et opere magnifico Deiparae Immaculatae ex­citatae aedes; ad quas quae quotidie divina exorante Matre, patrantur prodigia, illustria sunt argumenta ad praesentium hominum incredibilitatem profligandam. — Tot igitur tantorumque beneficiorum testes, quae, Virgine benigne implorante, contulit Deus quinquagenis annis mox elabendis; quidni speremus propiorem esse salutem nostram quam cum credidimus? eo vel magis, quod divinae Providentiae hoc esse experiendo novimus ut extrema malorum a liberatione non admodum dissocientur. Prope est ut veniat tempus eius, et dies eius non elongabuntur. Miserebitur enim DominusIacob, et eliget adhuc de Israel;1 ut plane spes sit nos etiam brevi tempore inclamaturos: Contrivit Dominus baculum impiorum. Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exultavit1 2 1 Isai. XIV, 1. 2 Isai. XIV, 5 et 7. Anniversarius tamen dies, quinqua­gesimus ab adserto intaminato Deiparae conceptu, cur singularem in Christiano populo ardorem animi excitare debeat, ratio Nobis extat potissimum, Venerabiles Fratres, in eo, quod superioribus Litteris encyclicis proposuimus, instaurare videlicet omnia in Christo. Nam cui exploratum non sit nullum, praeterquam per Mariam, esse certius et expeditius iter ad universos cum Christo iungendos, perque illum perfectam filiorum adoptionem assequendam ut simus sancti et immaculati in conspectu Dei ? Profecto, si vere Mariae dictum: Beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino1 ut nempe Dei Filium conciperet pareretque ; si idcirco illum excepit utero, qui Veritas natura est, ut novo ordine, nova nativitate gene­ratus.... invisibilis in suis, visibilis fieret in nostris:2 quum Dei Filius, factus homo, auctor sit et consummator fidei nostrae; opus est omnino sanctissimam eius Matrem mysteriorum divinorum participem ac veluti custodem agnoscere, in qua, tamquam in fundamento post Christum nobilissimo, fidei saeculorum omnium extruitur aedificatio. Quid enim ? an non potuisset Deus restitutorem humani generis ac fidei condi­torem aliä, quam per Virginem, via imper­tiri nobis ? Quia tamen aeterni providentiae Numinis visum est ut Deum-Hominem per Mariani haberemus, quae illum, Spiritu Sancto foecunda, suo gestavit utero; nobis nil plane superest, nisi quod de Mariae manibus Christum recipiamus. Hinc porro in Scripturis sanctis, quotiescumque de futura in nobis gratia prophetatur; toties fere Servator hominum cum sanctissima 1 Luc. 1, 45. 2 S. Leo M. Serm. 2. de Nativ. Domini, c. 2.

Next

/
Thumbnails
Contents