Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

83 eius Matre coniungitur. Emittetur agnus dominator terrae, sed de petra deserti: flos ascendet, attamen de radice lesse, Mariam utique, serpentis caput conterentem, prospi­ciebat Adam, obortasque maledicto lacrymas tenuit. Eam cogitavit Noé, arca sospita inclusus; Abraham nati nece prohibitus; Iacob scalam videns perque illam ascen­dentes et descendentes angelos; Moses miratus rubum, qui ardebat et non com­burebatur; David exsiliens et psallens dum adduceret arcam Dei; Elias nubeculam intuitus ascendentem de mari. Quid multa? Finem legis, imaginum atque oraculorum veritatem in Maria denique post Christum reperimus. Per Virginem autem, atque adeo per illam maxime, aditum fieri nobis ad Christi notitiam adipiscendam, nemo profecto dubi­tabit qui etiam reputet, unam eam fuisse ex omnibus, quacum Iesus, ut filium cum matre decet, domestico triginta annorum usu intimaque consuetudine coniunctus fuit. Ortus miranda mysteria, nec non Christi pueritiae, atque illud inprimis assumptionis humanae naturae, quod fidei initium ac fundamentum est, cuinam latius patuere quam Matri ? Quae quidem non ea modo conservabat conferens in corde suo quae Bethlehem acta, quaeve Hierosolymis in templo Domini; sed Christi consiliorum particeps occultarumque voluntatum, vitam ipsam Filii vixisse dicenda est. Nemo itaque penitus ut illa Christum novit; nemo illaaptior dux et magister ad Christum noscendum. Hinc porro, quod iam innuimus, nullus etiam hac Virgine efficacior ad homines cum Christo iungendos. Si enim, ex Christi sententia, haec est autem vita aeterna: Ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum;1 per Mariam vitalem Christi notitiam adipiscentes, per Mariam pariter vitam illam facilius assequimur, cuius fons et initium Christus. Quot vero quantisque de caussis Mater sanctissima haec nobis praeclara munera largiri studeat, si paullisper spectemus; quanta profecto ad spem nostram acces­sio fiet! An non Christi mater Maria ? nostra igitur et mater est. — Nam statuere hoc sibi quisque debet, Iesum, qui Verbum est caro factum, humani etiam generis serva­torem esse. Iam, qua Deus-Hoino, con­cretum Ille, ut ceteri homines, corpus nactus est: qua vero nostri generis resti­tutor, spiritale quoddam corpus atque, ut aiunt, mysticum, quod societas eorum est, qui Christo credunt. Multi unum corpus sumus in Christo.1 Atqui aeternum Dei Filium non ideo tantum concepit Virgo ut fieret homo, humanam ex ea assumens naturam; verum etiam ut, per naturam ex ea assumptam, mortalium fieret sospitator. Quamobrem Angelus pastoribus dixit: Natus est vobis hodie Salvator, qui est Chidstus Dominus.1 2 In uno igitur eodemque alvo castissimae Matris et carnem Christus sibi assumpsit et spiritale simul corpus adiunxit, ex iis nempe coagmentatum qui credituri erant in eum. Ita ut Salvatorem habens Maria in utero, illos etiam dici queat gessisse omnes, quorum vitam continebat vita Sal­vatoris. Universi ergo, quotquot cum Christo iungimur, quique, ut ait Apostolus, membra sumus corporis eius, de carne eius et de ossibus eius,3 de Mariae utero egressi sumus, tamquam corporis instar cohaerentis cum capite. Unde, spiritali quidem ratione ac mystica, et Mariae filii nos dicimur, et 1 Rom. XII, 5. 2 Lue. II, 11. 3 Ephes. V, 30. i Ioann. XVII, 3.

Next

/
Thumbnails
Contents