Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

74 pue curandum, ut haec se insinuent ani­misque penitus insideant, quo vera et so­lida pietas altiores radices agat, sua quis­que et hominis et Christiani officia, non ore tenus, sed re profiteatur, et fiducia filii ad Ecclesiam confugiat ad eiusque mi­nistros, quorum ministerio impetrent ad­missorum veniam, Sacramentorum gratia roborentur, vitam ad Christianae legis prae­cepta componant. Sacri muneris praecipuas has partes comitetur oportet Christi caritas, cuius in­stinctu nemo sit quem iacentem non eri­gamus, quem lugentem non consolemur, necessitas nulla cui non occurramus. Huius- modi nos caritati totos devoveamus, huic res nostrae cedant omnes, huic propriae utilitates posthabeantur et commoda, ut omnibus omnia facti,1 salutem omnium quaeramus vel ipso vitae pretio, ad Christi exemplum ab Ecclesiae pastoribus id pos­tulantis: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.1 2 Insignibus his documen­tis referta sunt quae Gregorius scripta reli­quit, multiplici exemplo vitae admirandae multo expressa potentius. Quia vero ista, quum e principiorum Christianae revelationis natura, tum ex in­timis nostri apostolatus proprietatibus neces­sario fluunt, iam videtis Venerabiles Frat­res, quanto in errore versentur qui existi­mant bene se de Ecclesia mereri ac frugi­feram operam in aeternam hominum salu­tem conferre, si profana quadam prudentia, falsi nominis scientiae multa largiantur, vana spe ducti, posse ita facilius errantium sibi gratiam conciliare, re autem vera ipsi se perditionis periculo committentes. Sed veritas una est nec dividi potest; eadem aeterna perdurat, nullis obnoxia temporibus 1 1 Cor. IX. 22. 2 Ioann. X. 11. lesus Christus heri, et hodie: ipse et in saecula.1 Illi etiam valde falluntur, qui in collo­candis publice beneficiis, praesertim popu­larium causam agentes, quae ad corporis victum cultumque pertinent, ea maxime cu­rant, animorum salutem et Christianae pro­fessionis officia gravissima silentio praete­reunt. Nec eos pudet interdum summa quaedam evangelii praecepta quasi velis obtegere, veriti ne forte minus audiantur aut prorsus deserantur. Alienum quidem a prudentia non erit, etiam in proponenda veritate, sensim procedere, ubi res agatur cum iis, qui a nostris institutis abhorrent a Deoque sunt omnino seiuncti. Resecanda vulnera, ita Gregorius, leni prius manu palpanda sunt.2 Verum haec ipsa industria speciem prudentiae carnis assumet, si ad agendi normam assurgat constantem atque communem; eoque magis quod per eam divina gratia parvi haberi videatur, quae non sacerdotio tantum conceditur eiusque ministris, sed Christi fidelibus omnibus, ut ipsorum animos dicta nostra et facta per­cellant. Fuit autem eiusmodi prudentia ig­nota Gregorio, quum in praedicatione evan­gelii, tum in ceteris ab eo mire gestis ad proximos relevandos miseriis. In Apostolo­rum vestigia constanter est persequutus, quorum cum primum peragrandum terra­rum orbem susceperunt nuntiaturi Christum, fuit ista vox: Praedicamus Christum cru- cifíxum, Iudaeis quidem sandal um, gen­tibus autem stultitiam.3 Atqui si tempus ullum exstitit, quo humanae praesidia pru­dentiae maxime opportuna viderentur, illud profecto fuit, quum ad excipiendam tam novam doctrinam, communibus cupiditatibus 1 Ad Hebr. XIII. 8. 2 Registr. V. 44 (18) ad Ioannem episcop. 8 1 Cor. I. 23.

Next

/
Thumbnails
Contents