Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VIII.
73 ad sanandos ceteros morbos humana quidquam valebit auctoritas, si memoria excidat aut negetur omnem potestatem a Deo esse. Tunc enim, unico freno vi cuncta gerentur, quae vis neque adhibetur constanter nec in manu semper est; quo fit ut populus occulto quasi morbo laboret, omnia fastidiat, ius praedicet arbitrio suo agendi, seditiones conflet, reipublicae conversiones interdum turbulentissimas paret, divina omnia et humana iura permisceat. Amoto Deo, nulla civitatis legibus, nulla vel necessariis institutis constat reverentia, iustitia contemnitur, ipsa opprimitur quae iuris est naturalis libertas; eo usque devenitur, ut domesticae societatis compages, civilis con- iunctionis primum fundamentum atque firmissimum, dissolvatur. Quo fit, ut infensis hisce Christo temporibus, difficilius aptentur efficacia remedia, quae ad populos in officio continendos Ecclesiae suae ipse comparavit. Non aliunde tamen quam in Christo salus: Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.1 Ad Ipsum ergo redire necesse est, eius advolvi pedibus, ex ore illo divino verba vitae aeternae haurire ; solus quippe potest instaurandae salutis indicare viam, solus vera docere, solus ad vitam revocare, qui de se dixit: Ego sum vita et veritas et vita.1 2 Tentata denuo est mortalium gestio rerum seorsim a Christo; aedificari coepit reprobato angulari lapide, quod Petrus iis exprobrabat, qui Iesum cruci affixerant. Ecce autem rursus exstructa moles ruit aedificantium cervices infringens. Iesus interim superest, humanae societatis angularis lapis, iterum comprobata sententia, non esse nisi in ipso salutem: Hic est \ lapis qui reprobatus est a vobis aedifi1 Act. IV. 12. 2 Ioann. XIV. 6. cantibus, qui factus est in caput anguli, et non est in alio aliquo salus.1 Ex his facile intelligetis, Venerabiles Fratres, quanta unumquemque nostrum urgeat necessitas, animi vi qua possumus maxima quibusque pollemus opibus, huius- modi supernaturalem vitam in omni ordine humanae societatis excitandi, ab infimae sortis opifice, cui panis apponitur diuturno sudore comparatus, ad arbitros terrarum potentes. In primisque privata prece ac publica exoranda Dei misericordia, ut potenti auxilio suo adsit, qua voce olim tempestate iactati clamabant Apostoli: Domine, salva nos, perimus.2 Quamquam nec ista satis. Gregorius enim vitio tribuit episcopo, quod sacri amore secessus et orandi studio, in aciem non prodeat, pro Domini causa strenue dimicaturus, inquiens: Vacuum episcopi nomen tenet.3 Ac hire quidem; lux enim est afferenda mentibus iugi praedicatione veritatis et valida refutatione pravarum opinionum per veram solidamque philosophiae ac theologiae scientiam et per auxilia omnia, quae ex genuino historicae investigationis incremento provenerunt. Oportet insuper omnibus apte inculcentur tradita a Christo morum documenta, ut discant sui imperium exercere, motus animi appetentes regere, tumentem superbiam deprimere, parere auctoritati, iustitiam colere, omnes caritate complecti, disparis in civili convictu fortunae acerbitatem Christiana dilectione temperare, a terrenis bonis avocare mentem, quam Providentia dederit sortem eä esse contentos, suisque tuendis officiis benigniorem efficere, ad futuram vitam contendere spe sempiternae mercedis. Illud autem praeei1 Act. IV. 11, 12. 2 Matth. VIII. 25. 3 Registr. VI. 63 (30). Cfr. Regül. past. I, 5.