Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

72 rationis iudicia, repudiatur invicta illa argu­mentandi vis, qua ex effectibus causa col­ligitur, id est Deus eiusque attributa, nullis circumscripta limitibus. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque eius virtus, et divi­nitas.1 Facilis inde aditus patet ad alia errorum portenta, rectae rationi repugnantia aeque ac bonis moribus perniciosa. Enimvero gratuita supernaturalis prin­cipii negatio, quae propria est falsi nomi­nis scientiae,1 2 fit postulatum critices his­toricae pariter falsae. Quae ordinem rerum supra naturam ratione quavis attingunt, sive quod illum constituant, sive quod cum illo coniuncta, sive quod ipsum praesumant, sive denique quod nisi per ipsum explicari multa non queant, ea omnia, nulla inves­tigatione instituta historiae paginis eradun­tur. Eiusmodi sunt Iesu Christi divinitas, mortalis ab eodem assumpta caro Sancti Spiritus opera, sua Ipse virtute a mortuis excitatus, omnia denique fidei nostrae cetera capita. Qua falsa semel inita via, nulla iam legem critica scientia cohibetur, suoque marté quidquid non arridet aut rei suae demonstrandae adversari putatur, id omne sacris libris adimitur. Sublato enim super- naturali ordine, longe alio fundamento exstrui necesse est historiam de Ecclesiae originibus, ideoque suo lubitu novarum re­rum molitores monumenta versant, ea non ad sensum auctorum, sed ad suam ipso­rum voluntatem trahentes. Magno istorum doctrinae apparatu et argumentorum speciosa vi multi sic deci­piuntur, ut vel a fide desciscant, vel in ea valde infirmentur. Sunt etiam qui, sua in fide constantes, critices disciplinae, quasi demolienti, succensent, quae quidem ipsa per se culpa vacat, legitimeque adhibita conducit ad investigandum felicissime. Neutri tamen animum advertunt ad ea quae per­peram ponunt ac praesumunt, hoc est ad falsi nominis scientiam, a qua profecti, necessario ad falsa concludenda ducuntur. Falso nempe philosophiae principio cor­rumpi omnia necesse est. Hi autem errores satis refelli poterunt nunquam, nisi acie mutata, hoc est, deductis errantibus a suae critices praesidiis, ubi se munitos existimant, ad legitimum philosophiae campum, quo relicto, errores hauserunt. Taedet interim ad subtili mente viros eosdemque solertes Pauli verba convertere, increpantis illos, qui a terrenis hisce ad ea quae oculorum aciem fugiunt non assur­gerent: Evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum; dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.1 Stultus enim omnino dicendus quicumque vires mentis insumit ut fabricet in arena. Nec minus dolendae ruinae quae mo­ribus huminum vitaeque societatis civilis ex ea negatione proveniunt. Etenim opinione sublata, praeter adspectabilem hanc rerum naturam esse divinum aliquid, nihil plane superest, quo excitatae cupiditates vel tur­pissimae coerceantur, quibus mancipati animi ad pessima quaeque rapiuntur. Itaque tra­didit illos Deos in desideria cordis eo­rum, in immunditiam; ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipis.2 Ac vos quidem, Venerabiles Fratres, minime latet, quam undique perditorum morum exundet lues, cui continendae impar erit civilis potestas, nisi ad altioris, quem dixi­mus, ordinis praesidia confugiat. Sed neque 1 Ad Rom. I. 20. 2 1 Tim. VI. 20. 1 Ad Rom. I. 21, 22. 2 Ibid. I. 24.

Next

/
Thumbnails
Contents