Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

71 ut qui bona appetunt adiuventur, ut caelorum via largius pateat, ut terrestre regnum caelesti regno famuletur.1 Ex hisce principiis invicta illa Gregorii fortitudo manabat, quam, opitulante Deo, imitari curabimus, Nobis proponentes modis omnibus, sarta tectaque iura et privilegia tueri, quorum Pontificatus romanus custos ac vindex est, coram Deo et coram homi­nibus. Quare idem Gregorius ad patriarchas Alexandriae atque Antiochiae, quum de iuribus agatur Ecclesiae etiam moriendo, scribit, debemus ostendere, quia in damno generalitatis nostrum specialiter aliquid non amamus.1 2 Ad Mauricium autem Au­gustum: Qui contra omnipotentem Do­minum per inanis gloriae tumorem at­que contra statuta Patrum suam cer­vicem erigit, in omnipotenti Domino confido, quia meam sibi nec cum gla­diis flectit.3 Atque ad Sabinianum diaco­num: Ante paratior sum mori, quam beati Petri apostoli Ecclesiam meis di­ebus degenerare, Mores autem meos bene cognitos habes, quia diu porto; sed si semel deliberavero non portare contra omnia pericula laetus vado.4 Eiusmodi edebat Gregorius pontifex potissima monita, erantque dicto audientes ii quibus ea nuntiabantur. Ita, dociles aures praebentibus quum principibus tum populis, mundus verae salutis repetebat iter, et ad humanitatem grassabatur eo nobiliorem ac fecundiorem quo firmioribus innixam fun­damentis ad rectum usum rationis et ad morum disciplinam, vim hauriens omnem a divinitus revelata doctrina et ab evan- gelii praeceptis. 1 Ibid. III. 61 (65) ad Mauric. Aug. 2 Registr. V. 41 (43). 3 Ibid. V. 37 (20). 4 Ibid. V. 6 (IV, 47). Sed eo tempore populi, etsi rudes, inculti atque omnis humanitatis expertes, erant vitae appetentes; hac autem donari a nemine poterant nisi a Christo per Ecc­lesiam: Ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant1 Habuerunt quidem vitam, eamque affluentem. Nam quum ab Ecclesia non alia possit nisi supernaturalis vita procedere, haec vitales etiam naturalis ordinis vires in se includit ipsa fovetque. Si radix sancta, et rami, sic Paulus eth­nicae genti; ... tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis et socius ra­dicis et pinguedinis olivae factus es.2 At nostra aetas, etsi tanta Christianae humanitatis luce fruatur, ut nulla ratione possit cum aevo Gregoriano comparari, vi­detur tamen eam vitam fastidire, a qua praecipue, saepe unice, quasi a fonte, tot nedum praeterita, sed etiam praesentia bona sunt repetenda. Nec modo, ut quondam subortis erroribus ac dissidiis, se ipsa de­truncat quasi ramum inutilem, sed vel imam arboris radicem petit, id est Ecclesiam, co- naturque vitalem exsiccare succum, quo certius illa corruat nullum in posterum emissura germen. Hodiernus hic error idemque maximus, unde ceteri fluunt, causa est cur tantam aeternae hominum salutis iacturam ac tam multa religionis detrimenta doleanms, plura etiam, nisi medica adhibeatur manus, im­pendentia extimescentes. Negant enim quid­quam esse supra naturam; esse Deum re­rum conditorem, cuius providentia cuncta regantur; fieri posse miracula; quibus de medio sublatis necesse est Christianae reli­gionis fundamenta convelli. Impetuntur ipsa argumenta, quibus Deum esse demonstratur, atque incredibili temeritate, contra prima 1 Ioann. X. 10. 2 Ad Rom. XI. 16, 17.

Next

/
Thumbnails
Contents