Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VIII.

67 Nr. 1337. Memoria S. Gregorü Magni. VIII. VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQVE LOCORVM ORDINARIIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLIC A SEDE HABENTIBUS PIUS PP. X. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Iucunda sane accidit recordatio Vene­rabiles Fratres, magni et incomparabilis viri,1 Gregorii Pontificis huius nominis primi, cuius vertente anno millesimo tercentesimo ab eius obitu saecularia solemnia celebra­turi sumus. Nec absque singulari Dei pro­videntia, qui mortificat et vivificat . . ., humiliat et sublevat,1 2 factum esse arbit­ramur, ut inter apostoliéi ministerii Nostri paene innumerabiles curas, inter tot animi anxietates ob plurima eaque gravissima, quae universae Ecclesiae per Nos regendae debemus, inter sollicitudines queis premi­mur, ut et vobis Venerabiles Fratres, in apostolatus Nostri partem vocatis, et fideli­bus omnibus curae Nostrae commissis quam optime satisfiat, vel a Nostri summi Ponti­ficatus exordiis, in sanctissimum hunc et illustrem Decessorem, Ecclesiae decus atque ornamentum, oculorum aciem convertere­1 Martyrol. Rom. 3 sept. 2 1 Regum II. 6. 7. mus. Erigitur quippe animus ad magnam fiduciam in eius patrocinio penes Deum validissimo, et eorum, sive quae sublimi magisterio praecepit, sive quae sancte ges­sit, memoria recreatur. (>uod si ipse et praeceptorum vi et fecunditate virtutum in Ecclesia Dei tam ampla, tam alta, tam firma vestigia signavit, ut iure ab aequalibus et a posteris Magni nomen sit consequutus, apteturque illi vel hodie, tot saeculorum intervallo, ipsius inscripta sepulchro laudatio: innumeris semper vivit ubique bonis,1 fieri profecto non potest, ut admiranda illius exempla sectantibus, divina opitulante gratia, non liceat, quantum humana sinit infirmitas, sua officia tueri. Ea persequi vix opus est quae ex historiae monumentis nota sunt omnibus. Summa erat publicarum rerum perturbatio quo tempore supremum inivit pontificatum Gregorius ; exstincta prope vetus humanitas, romani ruentis imperii dominatus omnes barbaries invaserat. Italia vero, a Byzan­tinis imperatoribus derelicta, facta fere Lan­gobardorum praeda fuerat, qui suis non­dum compositis rebus, huc illuc excurrebant, omnia ferro flammaque vastantes, luctu omnia caedibusque complentes. Haec ipsa Urbs, minis hostium exterius perculsa, in­1 Apud Ioann. Diae., Vita Greg. IV. 68. 11

Next

/
Thumbnails
Contents