Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

17 Nr. 836. Decretum quoad beatificatio- nem Mart. Cassovien- sium. DECRETUM. STRIGONIEN. SEU GASSOVIEN. BEATIFICATIONIS SEU DECLARATIONIS MARTYRII VENERABILIUM SERVORUM DEI MARCI CRISINI CANONICI STRIGONIENSIS STEPHANI PONGRÁCZ MELCHIORIS GRODECZ SACERDOTUM E SOCIETATE IESU. Super Dubio „An, stante approba­tione martyrii et causae martyrii signis ac miraculis a Deo illustrati et confir­mati, Tuto procedi possit ad solemnem Venerabilium Servorum Dei Beatifíca- tionem.“ Reparator omnium Iesus Christus, qui committens Apostolis munus procurandae hominum salutis, ait: „Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos,“ dum aperte praenunciat quid sit ab iis expectandum, qui veniunt in vestimentis ovium, ut gregem furentur et mactent et perdant, Idem plane docet quae sint boni pastoris partes, quo studio tueri gregem oporteat divini sangui­nis pretio redemptum, qua alacritate pro eiusmodi causa pericula sint atque ipsa mors obeunda. „Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.“ Huic obtemperan­tes voci, ab Ecclesiae primordiis ad hos usque dies, ex iis quos fatue mundus abhorret probe innumerabiles extiterunt. Hi „Facti omnium peripsema“ propter Chris­tum, spoliati, oppressi, exagitati, impietatis conatibus obstiterunt impavidi, vires omnes conferentes ad fidem tuendam, quam suo tandem sanguine confirmarunt. Gloriosum hoc album augent fortissimi viri tres, Mar­cus Crisinus, Canonicus Strigoniensis, ortus Crisii, Croatiae in urbe principe, anno, uti creditur MDLXXX., cum eoque Stephanus Pongraczius Hungarus et Melchior Grode- czius Silesius, uterque tam bene meritae simulque tot criminationibus temere impe­titae Societatis Iesu sodales. Tristes Cassoviensi urbi totique vicini­tati saeculo XVII. agitabantur dies propter incendium funesti belli, quod a rebellibus Rohemis primo excitatum, Hungáriáin quoque superiorem invaserat. Quo gliscente tumultu error impune grassabatur, occupatisque per nefariae factionis sectatores catholicis templis, eo res religionis devenerant, ut vere nova esset „abominatio desolationis in loco sancto.“ Mediis iis fluctibus intrepidi sese obiecerunt Venerabiles Dei Servi, qui forte haud procul Cassovia degentes apostoliéi muneris causa, ubi primum senserunt huic urbi gravius imminere periculum, etsi satis conscii quae sibi barbari tortores pararent, 3

Next

/
Thumbnails
Contents