Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

III.

18 eo statim convolarunt. Ibi comprehensi, quaestioni de fide subiecti sunt, adhibitis una cum minis etiam illecebris, quibus, si fieri posset, ad eiurandam catholicam reli­gionem permoverentur. At fortissimi Christi milites quum immobiles in fide persisterent, seque vitam pro ovibus libenter daturos profiterentur, impiorum iram sic incenderunt, ut nullum ferine acerbitatis genus hi prae­termiserint, quo truculentior ipsis pararetur interitus. Itaque, tridui fame quasi enecti, nudantur, vinciuntur, raptantur, per contu­meliam exsecantur, igneae ballistae rotula cruciantur, atteruntur; lateribus admoventur faces, adeo ut, exesa carne, ossa et viscera pateant; obtruncantur Marco et Melchiori capita suisque cum corporibus in cloacam proiiciuntur una cum semianimi Stephano, qui horas prope viginti medio in illo sor­dium nidore immanique corporis cruciatu iacuit, antequam extremum anhelitum duce­ret. Horum martyrii, quod accidit in per­vigilio nativitatis Deiparae anno MDCXIX fama longe lateque diffusa praeclarisque illustrata signis, Pius X P. M., SS. RR. Congregationis consulto VIII idus ianuarias hoc ineunte anno MDCCCCIV de ipso mar­tyrio eiusque causa et signis martyrium ipsum confirmantibus constare edixit. Id unum erat reliquum,ut inquireretur utrum caelitum Beatorum honores Tuto praedictis marty­ribus decerni possent. — Itaque in conventu universo habito coram Sanctissimo Domino Nostro septimo calendas huius mensis quum Rmus Cardinalis Andreas Steinhuber causae Relator dubium proposuisset: „An stante approbatione martyrii et causae mar­tyrii signis et miraculis a Deo illustrati et confirmati Tuto procedi possit ad solemnem horum Venerabilium Servorum Dei Beatificationem,“ Rmi Cardinales et PP. Consultores suam singuli protulere sen­tentiam; SSmus Dominus Noster vero, etsi comperta assertorum veritate, solemne Suum indicium distulit in alium diem. Hodierna vero die, Dominica prima in Quadragesima, idem SSmus Dominus, sacris pientissime operatus nobiliorem aulam Vati­canae aedis ingressus et pontificio solio assidens, accersiri iussit Rmos Cardinales Seraphinum Cretoni S. Rit. Congregationi Praefectum, eiusve loco et vice Aloisium Tripepi ipsius S. R. C. Pro-Praefectum, et Andreám Steinhuber causae Relatorem, una cum R. P. Alexandro Verde Sanctae Fidei Promotore meque infrascripto a secretis, iisque adstantibus solemni decreto sanxit: „Tuto procedi posse ad solemnem Vene­rabilium Servorum Dei Marci Crisini, Stephani Pongrácz, Melchioris Grodecz Beatificationem.“'Hocautem Decretum pub­lici iuris fieri et in Acta S. R. C. referri litterasque Apostolicas in forma Brevis de Beatificatione quandocumque celebranda expediri mandavit decimo calendas martias, anno MDCCCCIV. SERAPHINUS Card. CRETONI, S. R. C. Praefectus. L. f S. f DIOMEDES PANICI, ARCHIEP. LAODICEN., S. R. C. Secretarius. Az ujonan létesített föegyházmegyei papi nyugdíjintézet középponti bizottsága által folyó évi január hó 27-én tartott ülésen megválasztott főesperességi bizottsági ta­gok jegyzékét közölvén tudatom, hogy a nyugdíj intézeti alapszabályok 6. §-a értelmé­ben „ezen közzététel megbízó levél ere­jével bir.“ „I.A főszékesegyházi főesperességi bizottság rendes tagjai: 1. Prohászka Ottokár 2. Novák Lajos 851. sz. A nyugdíj- intézet főesperességi bizottságai.

Next

/
Thumbnails
Contents