Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XVIII.

210 Nr. 4141. Pium opus Unionis Apo- stolicae sae­cularium sa­cerdotum laudatur pri­vilegiisque ditatur. Et S. Congregatio respondendum censuit: Ad I. Affirmative. Ad II. Quamvis obligatio proprii nominis a Summo Pontifice imposita non sit, vult tamen Beatissimus Pater, ut conformitati consulatur, ac proinde singuli Sacerdotes ad eam invocationem recitandam adhortentur. Datum Romae ex Secretaria eiusdem S. C. die 19. Augusti 1904. A. Card. Tripepi, Praefectus, f D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius. L. f S. PIUS PP. X. AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Cum Nobis nihil antiquius sit, quam ut viri in sortem Domini vocati constanti Chris­tianarum virtutum laude florescant, ac veluti lucernae super candelabrum positae exempla populi praefulgeant, quae in Cleri catholici bonum, aedificationem et spirituale emolu­mentum cedant, Decessorum Nostrorum ves­tigiis insistentes, Apostolica quidem Aucto­ritate interposita, paterno studio provehere satagimus. Quare non sine magna animi Nostri consolatione compertum habemus, pium opus ab Unione Apostolica saecularium Sacerdotum appellatum, iam inde ab anno MDCCCLXII. in Gallia erectum, nunc, annuen­tibus Episcopis, plurimas totius Christiani orbis dioeceses pervasisse, et modo in Gallia, Belgio, Anglia, Scotia, Hibernia, Germania, Helvetia, Italia, foederatis Americae Septem- trionalis statibus, Canadensi ditione, America Meridionali, Australia, et in nonnullis etiam Asiae regionibus florere, atque uberes edere in dominico agro pietatis et sanctimoniae fructus. Hoc enim institutum, cuius et Nos- met Ipsi olim fuimus Alumni, cuiusque uti­litatem atque excellentiam experti, vel in Episcopali dignitate constituti participes esse voluimus, proposita universis sociis uniformi vitae ratione, menstruis conventibus, spiritu­alibus conloquiis, gestorum propriorum nota Praepositis suo tempore reddita, aliisque aptis charitatis officiis Cleri unitatem tuetur, firmat, sparsosque Levitas spiritualis frater­nae dilectionis vinculo devincit. Inde mira sodalium concordia, mutua aedificatio, sanc­tius servatus vocationis spiritus et amoto solitudinis periculo, coalescentibus in unum multorum viribus, quisque Sacerdos in com­munem utilitatem ac perfectionem animum intendit, et licet variis ministerii sui curis distractus, communi contubernio non utatur, tamen nec se a familia desertum sentit, nec fratrum auxilio consilioque caret. Idcirco Decessor Noster ve: me: Leo PP. XIII. Episcoporum plausu et commendationibus adductus, datis Apostolicis Litteris die XXXI. Maii anno MDCCCLXXX, frugiferum hoc institutum probavit atque amplissimo laudis praeconio prosequutus est, eique postea, anno MDCCCLXXXVII, cla: me : Lucidum Mariam S. R. E. Episcopum Cardinalem Parocchi Protectorem adsignavit. Nos vero animo repetentes, hoc potissimum tam gravi tem­pore, quam utile ac salutare sit Ecclesiae Dei institutum huiusmodi, probe noscentes Sacerdotes qui ad illud pertinent, prae om­nibus optimos esse, votis dilecti filii Victoris Lebeurier canonici ornamentarii Aurelianen- sit et praelati Nostri domestici, fundatoris benemeriti et quadraginta duobus iam inde ab annis Apostolicae Unionis Moderatoris Generalis, ultro libenterque annuimus, atque in ipsius instituti bonum atque incrementum haec quae infrascripta sunt decernimus. Et primo : ut cunctis pateat quae sit Nostra erga memoratam Unionem voluntas, in singulare paternae Nostrae dilectionis testimonium, eius­dem instituti Patrocinium Nos Ipsi assu­mimus Nobisque reservamus. Praeterea,

Next

/
Thumbnails
Contents