Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
XIV.
151 Nr. 2566. S. Congr. Indulgentiis et SS. Reliquiis praeposita cum Congr. S. Rituum perpetuo con- iungitur. XIV. PIUS P P. X. MOTU PROPRIO. Quae in Ecclesiae bonum integre provehendum spectant et ad animarum salutem valde conferre noscuntur, ea cuncta, pro Apostoliéi muneris sollicitudine, Pontificum decessorum vestigiis, ut par est, religiose inhaerentes, Nos etiam omni opera providere et ad exitum perducere contendimus. Hinc fit, ut ad sacrum quoque Consilium, cuius est de Indulgentiis Sanctorumque Reliquiis cognoscere, speciatim cogitationem convertamus, eique, ad diuturnam stabilemque formam fructuosius perficiendam, sedulum curarum Nostrarum officium optemus impertiri. Hoc sane permulta suadent, sed ipsa, imprimis, sacri eiusdem Consilii dignitas, hire veluti suo, maxime requirit. Vix enim attinet dicere, quanti semper momenti res sit habita, indulgentiarum thesaurum naviter inviolate- que custodire, de Sanctorum Reliquiis earumque veneratione recte peragere, gravissima alia in id genus munia pie adimplere, deque normis iam statutis, ad temporum rerumque usum et necessitatem iura declarare. Has profecto ob causas Romani Pontifices facere non potuerunt, quin, reputando experiendoquo, quanto maiore valerent accuratione, huius rei prosperitati indesinenter consulerent. Nam, ut praetereamus quae Innocentius III.1 et IV.1 2 caete- rique plures, praesertim post Synodi Tri- dentinae decreta,3 sapienter caverunt, neminem plane latet quas tulerint leges Clemens VIII. et Clemens IX., qui de peculiari delectorum quorumdam S. R. E. Cardinalium Congregatione instituenda peropportunum oppido consilium inierunt; quasque deinceps regulas Clemens XIII., Renedictus XIV., Leo XII., Pius IX. et Leo XIII. datis in id haud semel Litteris, conficiendas curaverint. Scilicet, rei gravitate permoti, ut maior in hoc Apostolica evigilaret diligentia, conspiciebant apprime Antecessores Nostri de facto quidem agi, quod, in Christiani nominis decus, permagni interesset, et ad uberem Christifidelium utilitatem pertineret potissimum. Quapropter eadem Nos impellit causa, ut partem providentiae Nostrae non postremam idem sibi opiis vindicet. — Quo autem plurimum auxilii, pro sanctis Ecclesiae institutis, possit accedere, illud Nobis praecipue desiderandum animo obversatur, ut, nempe quae arctissima quadam obiecti, spiritus officiorum, methodique gerendae, vel identitate, vel saltem affinitate et similitudine inter se adiungutur, ea simul in 1 Cap. Cum ex eo; De Reliq. et vener. Sanctorum. 2 Bull. Decet. Roman. Pontif. die 7. Nov. 1562. 3 Cone. Trid. Sess. 21; Decr. De Indulg. 23