Circulares literae dioecesanae anno 1904 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XIV.

152 unum etiam corpus coalescere et coagmen­tari spectentur; prouti ratio et naturalis ordo expostulat, eventa quotidie compro­bant, atque experientia perspicuae esse op­portunitatis omnino confirmat, Virtus, enim, ut S. Thomas1 docet, quanto est magis unita, tanto est fortior, et per separa­tionem minuitur. Ac propterea nihil finis obtinendi efficacitatem alacrius promovere dignoscitur, quam conspirantium virium cumulata possessio; nihil optima incolumi­tatis adiumenta in bonum melius devincit, quam reflorens voluntatum communio; nihil copiam ad fructus efferendos salutares po- tiorem haurit, quam facultatum in societa­tem adiunctio. — Porro non est cur plu­ribus ostendamus huiusmodi similitudinem et affinitatem vel maxime vigere inter S. Congregationem, cuius id proprium est, ut de Dei et Sanctorum cultu, praecipuo sibi munere expediendo, pertractet, atque iis, quae in hanc rem obveniunt, assiduo sol- lerterque prospiciat. Quae cum sic se ha­beant, ut quod e re penitus esse censemus, id tandem a Nobis absolvatur, et spes uti­litatum exploratarum, quas Romana insti­tuta gignere nemo non videt, plenius in dies augeatur, omniaque ex votis salubrius cedant, Nos, motu proprio, certa scientia, causaque mature perpensa, decernimus et statuimus, ut Congregatio Indulgentiis et Reliquiis praeposita cum S. Rituum Con­gregatione in posterum tempus perpetuo coniungatur; salvis ex integro manentibus sui muneris, officialium et facultatum rati­one et forma hucusque servatis. Hunc praeterea in finem, dilecto Filio Nostro S. R. E. Cardinali Aloisio Tripepi, ipsius Con­gregationis Indulgent, et SS. Reliq. Prae­fecto, munus etiam Pro-Praefecti S. Rituum 1 2a 2ae Quaest. XXXVII, a 2, ad 3-um. Congregationis conferimus et demandamus. — Consiliis hisce curisque Nostris exitum, hoc praesertim temporum cursu, perutilem non defore summopere confidimus, benig­nitate annuente Dei providentissimi. Prae­sens autem decretum, ratum et firmum deinceps consistere et auctoritatis Nostrae Apostolicae robore muniri volumus, edici­mus et declaramus contrariis quibuslibet minime obstantibus. Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVIII. Ianuarii MCMIV., Pontificatus Nostri anno primo. PIUS PP. X. I. Facultates extraordinariae quae per Sacram Rituum Congregationem ex audientia SS.mi obtineri possunt. I. FACULTATES EXTRAORDINARIAE IN CAUSIS BEATIFICATIONIS ET CANONIZA- TIONIS SERVORUM DEI. 1. Deputandi Episcopos in numero a Generalibus Decretis designato ad constru­endos Processus Apostolicos. 2. Propagandi terminum ad explendos Processus Aposto­licos. 3. Indulgendi aperitionem Processuum Ordinaria non minus, quam Apostolica Auc­toritate constructorum, attamen adiecta clau­sula: servatis servandis. 4. Proponendi in Congregatione Ordinaria absque inter­ventu et voto Consultorum Dubia: I. Vali­ditatis Processuum; II. Signaturae Commis­sionis Introductionis Causae; III. Reassump- tionis Causae ad Canonizationem; IV. Sin­gula, quae communiter nuncupantur minora ; V. Causas adprobationis seu confirmationis Cultus immemorabilis. 5. Proponendi Du­bium in Congregatione Ordinaria Signaturae Commissionis Introductionis Causae, quam­vis non defluxerit terminus requisitus de­Nr. 2567. Facultates ordinariae atque extra­ordinariae S. Rituum Congregatio­nis.

Next

/
Thumbnails
Contents