Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

so Praeter haec, si in praesentium malorum causas diligenter inquiras, ea reperies inde fluxisse, quod hominum inter ipsos caritas, caritate adversus Deum frigescente, defer­buerit. Dei se esse filios atque in lesu Christo fratres obliti sunt; nihil, nisi sua quisque, curant; aliena non modo negligunt, sed saepe oppugnant in eaque invadunt. Inde crebrae inter civium ordines turbae et con­tentiones: arrogantia, asperitas, fraudes in potentioribus; in tenuioribus miseriae, invi­diae, secessiones. Quibus quidem malis fru­stra a providentia legum, a poenarum metu, a consiliis humanae prudentiae quaeritur sanatio. Illud est curandum enitendumque, quod plus semel Ipsi fusiusque commonui­mus, ut civium ordines mutua inter se con­cilientur officiorum coniunctione, quae a Deo profecta, opera edat germanum lesu Christi spiritum et caritatem referentia. Hanc terris Christus intulit, hac omnia inflammari voluit, utpote quae una posset non modo animae sed etiam corpori beatitatis aliquid vel in praesens afferre: amorem enim immo­deratum sui in homine compescit et divi­tiarum cohibet cupiditatem, quae radix omnium malorum est.1 Quamquam vero rectum est omnes iustitiae partes inter ordi­nes civium convenienter tutari; praecipuo tamen caritatis praesidio et temperamento id demum assequi licebit ut in hominum societate salutaris ea quam Paulus suade­bat, fiat aequalitas,1 2 facta conservetur. Hoc igitur Christus voluit, quum augustum hoc Sacramentum institueret, excitanda caritate in Deum, mutuam inter homines fovere caritatem. Haec enim ex illa, ut perspicuum est, suapte natura exsistit, et sua veluti sponte effunditur: neque vero fieri potest ut ulla ex parte desideretur, quin immo 1 I. Tim. vi, 10. 2 II. Cor. VIII, 14. incendatur et vigeat oportet, si Christi erga ipsos caritatem perpendant in hoc Sacra­mento; in quo, ut potentiam suam et sa­pientiam magnifice patefecit, sic divitias divini sui erga homines amoris velut effudit.1 Tam insigni ab exemplo Christi, omnia sua nobis largientis, sane quantum ipsi inter nos amare atque adiuvare debe­mus, fraterna necessitudine quotidie arctius devincti! Adde quod vel signa ipsa, quibus huiusmodi constat Sacramentum, peroppor­tuna coniunctionis incitamenta sunt. Qua de re sanctus Cyprianus: Denique unani­mitatem christianam firma sibi atque inseparabili caritate connexam etiam ipsa dominica sacrificia declarant. Nam quando Dominus corpus suum panem vocat de multorum granorum adunatione conges­tum, populum nostrum quem portabat indicat adunatum : et quando sanguinem suum vinum appellat de botris atque acinis plurimis expressum atque in unum coactum, gregem item nostrum signifi­cat commixtione adunatae multitudinis copulatum.2 Similiter Angelicus Doctor ex Augustini sententia3 4 haec habet: Dominus noster corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit, quae ad unum ali­quid rediguntur ex multis; namque aliud scilicet panis ex multis granis in unum constat, aliud, scilicet panis ex multis acinis confluit; et ideo Augustinus alibi dicit: 0 Sacramentum pietatis, o signum unitatis, o vinculum caritatis.11 Quae omnia confirmantur Concilii Tridentini sententia, Christum Eucharistiam Ecclesiae reliquisse „tamquam symbolum eius unitatis et cari­tatis, qua Christianos omnes inter se con­1 Cone. Trid. sess XIII, De Euchar. c. II. 2 Ep. 69, ad Magnum n. 5 (al. 6.) 3 Tract. XXVI, in Ioann, n. 13, 17. 4 Summa theol. III. p. q. LXXIX, a. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents