Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

81 iuiictos et copulatos esse .. . voluit symbolum unius illius corporis, cuius ipse caput exsis­tit, cuique nos, tamquam membra, arctis­sima fidei, spei et caritatis connexione adstrictos esse voluit.“1 Idque edixerat Pau­lus: Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.1 2 Illud enimvero pulcherri­mum ac periucundum est Christianae fra­ternitatis aequalitatisque socialis specimen, promiscue ad sacra altaria circumfundi patritium et popularem, divitem et paupe­rem, doctum et indoctum, eiusdem aeque participes convivii caelestis. — Quod si merito in Ecclesiae fastis hoc primordiis eius vertitur propriae laudi quod multitudinis credentium erat cor unum et anima una;3 sane eos tam eximium bonum debuisse consuetudini mensae divinae, obscurum non est; de ipsis enim commemoratum legimus: Erant perseverantes in doctrina Apos­tolorum et in communicatione fractionis panis} — Mutuae praeterea inter vivos caritatis gratia, cui a Sacramento eucharis­tico tantum accedit roboris et incrementi, Sacrificii praesertim virtute ad omnes per­manat qui in sanctorum communione nume­rantur. Nihil est enim aliud sanctorum com­munio, quod nemo ignorat, nisi mutua auxilii, expiationis, precum, beneficiorum communicatio inter fideles vel caelesti patria potitos vel igni piaculari addictos vel adhuc in terris peregrinantes, in unam coalescen­tes civitatem, cuius caput Christus, cuius forma caritas. Hoc autem fide est ratum, etsi soli Deo Sacrificium augustum offerri liceat, tamen etiam honori Sanctorum in caelis cum Deo regnantium, qui illos coro­1 Sess. XIII, Do Euchnr. c. II. 2 I. Cor. X, 17. 3 Act. IV, 32. * Act. II, 42. navit, celebrari posse ad eorum patrocinium nobis conciliandum atque etiam, ut ab Apostolis traditum, ad labes fratrum abo­lendas, qui iam in Domino mortui, nondum plane sint expiati. — Sincera igitur caritas quae, in salutem utilitatesque omnium, omnia facere et pati assuevit, prosilit nempe ardetque actuosa ex sanctissima Eucharistia, ubi Christus adest ipse vivus, ubi suo erga nos amori vel maxime indulget divinaeque impulsus caritatis impetu suum perpetuo sacrificium instaurat. Ita facile apparet unde- nam hominum apostolicorum ardui labores, unde tam multae variaeque apud catholicos institutae benemerendi de humana familia rationes sua ducant auspicia, vires, con­stantiam, felicesque exitus. Haec pauca quidem in re perampla minime dubitamus quin abunde frugifera Christiano gregi accidant, si opera vestra, Venerabiles Fratres, sint opportune exposita et commendata. At vero tam magnum et virtute omni affluens Sacramentum nemo satis unquam, proinde ac dignum est, nec eloquendo laudaverit, nec venerando coluerit. Ipsum sive pie mediteris, sive rite adores, sive eo magis, pure sancteque percipias, tamquam centrum existimandum est in quo Christiana vita, quanta usquam est, insistit; ceteri quicumque habentur, pietatis modi demum in id ipsum conducunt et desinunt. Atque ea Christi benigna invitatio benig- niorque promissio: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos,1 in hoc praecipue mysterio evenit et quotidie impletur. — Ipsum deni­que est velut anima Ecclesiae, ad quod ipsa sacerdotalis gratiae amplitudo per varios ordinum gradus dirigitur. Indidemque haurit habetque Ecclesia omnem virtutem suam et gloriam, omnia divinorum charismatum 1 Matth. XI, 28.

Next

/
Thumbnails
Contents