Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IX.
79 divina sapientia praemonuit;1 tanto magis in divinis rebus voluptates corporis obscurant fidei lumen, atque etiam, per iustam Dei animadversionem, exstinguunt. Quarum quidem voluptatum insatiabilis hodie cupiditas flagrat, omnesque late tamquam contagio quaedam morbi vel a primis aetatulis inficit. Verum teterrimi huius mali praeclarum in divina Eucharistia praesto est remedium. Nam, omnium primum, augendo caritatem, libidinem coercet; ait enim Augustinus: Nutrimentum eius (caritatis) est imminutio cupiditatis; perfectio, nulla cupiditas.1 2 Praeterea castissima lesu caro carnis nostrae insolentiam comprimit, ut Cyrillus monuit Alexandrinus: Christus enim exsistens in nobis sopit saevientem in nostris membris carnis legem? Quin etiam fructus Eucharistiae singularis et iucun- dissimus est quem significavit propheticum illud: Quid bonum eius (Christi) est, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines?4 videlicet sacrae virginitatis forte et constans propositum, quod, vel diffluente deliciis saeculo, latius in dies uberiusque in catholica Ecclesia florescit: quanto quidem ubique cum religionis ipsiusque humani convictus emolumento et ornamento est probe cognitum. — Accedit quod huiusmodi Sacramento spes bonorum immortalium, fiducia auxiliorum divinorum, mirifice roboratur. Beatitatis enim studium, quod omnium animis insitum atque innatum est, terrestrium bonorum fallacia, iniusta flagitiosorum hominum vi, ceteris denique corporis animique molestiis magis magisque acuitur. Iam vero augustum Eucharistiae Sacramentum, 1 Sap. I, 4, 2 De diversis quaestionibus LXXXI1I. quaest. XXXVI. 3 Lib. IV, c. 2 in Ioann. VI, 57. 4 Zach. IX, 17. beatitatis et gloriae causa idem et pignus est, idque non animo tantum sed etiam corpori. Quum enim animos caelestium bonorum copia locupletat, tum iis perfundit suavissimis gaudiis, quae quamlibet hominum aestimationem et spem longe superent; in adversis rebus sustentat, in virtutis certamine confirmat, in vitam custodit sempiternam, ad eamque tamquam instructo viatico perducit. Corpori autem caduco et fluxo Hostia illa divina futuram ingenerat resurrectionem; siquidem corpus immortale Christi semen inserit immortalitatis, quod aliquando erumpat. Utrumque istud et animo et corpori bonum inde obventurum Ecclesia omni tempore docuit, Christo obsecuta affirmanti : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.1 — Cum re cohaeret mag- nique interest id considerare, ex Eucharistia, quippe quae a Christo instituta sit tamquam passionis suae memoriale perenne,2 Christiano homini castigandi salutariter sui denun- ciari necessitatem. Iesus enim primis illis sacerdotibus suis: Hoc facite, inquit, in meam commemorationem3, idest hoc facite ad commemorandos dolores, aegritudines, angores meos, meam in cruce mortem. Quapropter huiusmodi sacramentum idem et sacrificium assidua est in omne tempus poenitentiae, ac maximi cuiusque laboris adhortatio, itemque voluptatum, quas homines impudentissimi tantopere laudant et efferunt, gravis et severa improbatio: Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.4 1 Ioann. VI, 55. 3 S. Thomas Aquin. opuse. LVII: Oífic. de festo Corp. Christi. 3 Luc. XXII, 19. 4 I. Cor. XI, 26.