Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IX.
77 cipuum, hominum animos et studia ad veritatem religionis sanctitatemque morum traducta; atque adeo vitam homini communicatam, caelestem plane ac divinam. Huc nimirum ea spectant, quae crebro in sacris litteris commemorantur, lignum vitae, verbum vitae, liber vitae, corona vitae, nominatimque panis vitae. At vero, quoniam haec ipsa de qua dicimus vita expressam habet similitudinem cum vita hominis naturali, sicut altera cibo alitur atque viget, ita alteram sustentari cibo suo et augeri oportet. Apte hic facit revocare quo quidem Christus tempore ac modo moverit animos hominum et adduxerit ut panem vivum, quem daturus erat, convenienter probeque exciperent. Ubi enim manavit fama de prodigio quod ille, multiplicatis panibus in satietatem multitudinis, patraverat ad litus Tiberiadis, confestim plu- res ad ipsum coflux erunt, si forte par sibi obtingeret beneficium. Tum Iesus, opportunitate arrepta, similiter ac quum feminae Samaritanae, ab haurienda puteali aqua, sitim ipse iniecerat aquae salientis in vitam aeternam,1 cupidae multitudinis sic erigit mentes, ut panem alium cupidius appetant qui permanet in vitam aeternam.1 2 3 Neque vero huiusmodi panis, instat Iesus admonere, est manna illud caeleste, quod patribus vestris per deserta peregri- nantibus praesto fuit; neque ille quidem quem ipsi nuper a me mirabundi accepistis ; verum egomet sum panis iste : Ego sum panis vitae? Idemque eo amplius suadet omnibus, et invitando et praecipiendo: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita? Gravita1 Ioann. IV, 14. 2 lb. VI, 27. 3 Ioann. VI, 48. * Ib. 52. tem porro praecepti ita ipse convincit: Amen amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.1 — Absit igitur pervagatus ille error perniciosissimus opinantium Eucharistiae usum ad eos fere amandandum esse, qui vacui curis angustique animo conquiescere instituant in quodam vitae religiosioris proposito. Ea quippe res, qua nihil sane nec excellentius nec salutarius, ad omnes omnino, cuiuscumque demum muneris praestantiaeve sint, attinet, quotquot velint (neque unus quisquam non velle debet) divinae gratiae in se fovere vitam, cuius ultimum est adeptio vitae cum Deo beatae. Atque utinam de sempiterna vita recte reputarent et providerent ii potissimum quorum vel ingenium vel industria vel auctoritas tantopere possunt ad res temporum atque hominum dirigendas. At vero videmus deploramusque ut plerique cum fastu existiment se novam veluti vitam eamque prosperam saeculo indidisse, propterea quod ipsum ad omne genus utilia et mirabilia inflammato cursu contendere suo impulsu urgeant. Sed enim, quocumque aspexeris, humana societas, si a Deo aliena, potius quam quaesita fruatur tranquillitate rerum, perinde angitur et trepidat ut qui febri aestuque iactatur; prosperitati dum anxie studet eique unice fidit, fugientem sequitur, inhaeret labenti. Homines enim et civitates ut necessario ex Deo sunt, ita in alio nullo vivere, moveri, efficere boni quidquam, nisi in Deo per Iesum Christum queunt; per quem late profluxerunt et profluunt optima quaeque et lectissima. — Sed horum omnium fons et caput bonorum est potissimum augusta Eucharistia: quae quum 1 lb. 54.