Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

IX.

78 eam alat sustentetque vitam cuius ex de­siderio tum vehementer laboramus, tum dignitatem humanam quae tanti nunc fieri videtur, immensum auget. Nam quid maius aut optabilius, quam effici, quoad eius fieri possit, divinae participem consortemque na­turae ? At enim hoc nobis Christus praestat in Eucharistia maxime, qua evectum ad divina, gratiae munere, hominem arctius etiam sibi adiungit et copulat. Id enim in­terest inter corporis cibum et animi, quod ille in nos convertitur, hic nos in se con­vertit; qua de re Christum ipsum Augusti­nus loquentem inducit: Nec tu me in te mutabis sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me.1 Ex hoc autem praecellentissimo Sacra­mento, in quo potissime apparet quemad­modum homines in divinam inseruntur na­turam, iidem habent in omni supernarum virtutum genere incrementa maxima. Et primum in fide. Omni quidem tempore fides oppugnatores habuit; nam etsi hominum mentes praestantissimarum rerum cogni­tione extollit, quia tamen quae supra natu­ram esse aperuit, qualia sint celat, eo vi­detur mentes ipsas deprimere. Sed olim tum hoc tum illud fidei caput oppugnabatur; deinceps multo latius exarsit bellum, eoque iam perventum est ut nihil omnino supra naturam esse affirmetur. Iamvero ad vigo­rem fervoremque fidei in animis redinte­grandum perapte est, ut nihil magis, myste­rium Eucharisticum, proprie mysterium fidei appellatum: hoc nimirum uno, quae­cumque supra naturam sunt, singulari qua­dam miraculorum copia et varietate, uni­versa continentur: Memoriam fecit mira­bilium suorum misericors et miserator Dominus, escam dedit timentibus se.1 2 Si Deus enim quidquid supra naturam fe­cit, ad Verbi retulit Incarnationem, cuius beneficio restitueretur humani generis salus, secundum illud Apostoli: Proposuit . . . instaurare omnia in Christo, quae in caelis, et quae in terra sunt, in ipso;1 Eucharistia, Patrum sanctorum testimonio, Incarnationis continuatio quaedam et ampli­ficatio censenda est. Siquidem per ipsam incarnati Verbi substantia cum singulis ho­minibus copulatur; et supremum in Cal­varia sacrificium admirabili modo renova­tur; id puod praesignificavit Malachias: In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda.2 Quod miraculum, unum omnium in suo genere maximum, miracula comitantur innumerabilia; hic enim omnes naturae leges intermissae: tota sub­stantia panis et vini in corpus et sangui­nem Christi convertitur ; panis et vini spe­cies, nulla re subiecta, divina virtute sus­tentantur; corpus Christi tam multa simul loca nanciscitur, quam multis simul in lo­cis Sacramentum perficitur. Humanae autem rationis quo magis erga tantum Mysterium intendatur obsequium, quasi adiumento sup­petunt prodigia, in eiusdem gloriam, veteri memoria et nostra patrata ; quorum publica exstant non uno loco eaque insignia mo­numenta. Hoc igitur Sacramento videmus fidem ali, mentem enutriri, rationalistarum commenta dilui, ordinem rerum quae supra naturam sunt maxime illustrari. Sed ut divinarum rerum fides langu­escat, non modo superbia, quod supra atti­gimus, sed etiam depravatio facit animi. Nam si usu venit ut quo melius quisque est moratus, eo sit ad intelligendum soller­tior, corporis autem voluptatibus mentes obtundi ipsa ethnica dispexit prudentia, 1 Conf. 1. VII, c. x. 2 Ps. CX, 4—5, 1 Eph. 1, 9—10. 2 I, 11.

Next

/
Thumbnails
Contents