Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

3 misse Deo sibique factam iniuriam. — Qua in iniuria teterrimus fons includitur malo­rum ; et hanc ob rem ex eis ipsis homi­nibus, qui instituta catholica non undequa- que probant, aut omnino non probant, plurimos tamen cernere est, qui salutis publicae ratione adducti, pro perpetuitate coniugiorum docte et animose contendant. Revera, hoc semel constituto, rescindi ma­ritale vinculum fas esse, lege evertitur con­stans et stabilis natura matrimonii: hinc illa proclivi itinere consequuntur, quae Nosmetipsi alias deflevimus, debilitari utrim­que amorem mutuum, perniciosa incita­menta suppetere ad infidelitatem, in discri­mine esse tuitionem institutionemque libe­rorum, dissidiorum inter familias foveri se­mina, totas domos perturbari funditus, at­que in summam humilitatem evadere con­ditionem mulieris. Quoniam vero et pros­peritas domesticae societatis et ipsae impe­riorum opes moribus bonis vigent, corrup­tis dilabuntur, pronum est intelligere, quam sint et privatim et publicae calamitosa di­vortia, utpote quae a demutatione morum popularium profecta, ad infinitam licentiam vulgo deducunt. Intendentibus de istiusmodi periculis, plane intelligi potest, quo Nos animo si­mus praesertim quod eo minus tanta cala­mitate digni nostrates sunt, quia multo ma­xima pars mores et institua catholica stu­diose ac fideliter divino munere retinent, exemplo patrum et maiorum. Nihilominus spes est, meliora ad extremum consilia fore eo­rum, qui de rogatione decernent. Quantum­vis enim politicorum ardore studiorum oc­cupentur, non tamen habent avitae religioni clausas aures: neque omnino indicium recti eamque rerum gerendarum prudentiam deserent, quam Italorum ingeniis natura ingeneravit. Coniuctis Nobiscum animis, contendite ab omnipotenti Deo, venerabiles fratres, ut tot ipsius ornatam beneficiis muneribus­que gentem in hoc tam difficili tempore tueri benigne velit. VENERABILIBUS FRATRIBUS THEODORO, ARCHIEPISCOPO OLOMUCENSI CETERISQUE ARCHIEPISCOP1S ET EPISCOPIS B0HEMIAE ET MORARIAE LEO PP. XIII. Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem! Reputantes saepe animo, quae sit conditio ecclesiarum vestrarum, occurrunt Nobis, quod nunc fere ubique plena omnia metus, plena curarum. Illud tamen apud vos gravius incidit, quod, cum res catho­lica hostium externorum invidiae atque astui, pateat, domesticas etiam causas habet, qui­bus in discrimen trahatur. Dum enim hae­reticorum hominum opera palam obscure- que id agitur, ut error pervadat infidelium animos; crebrescunt quotidie inter ipsos catholicos semina discordiarum: quo nihil sane aptius ad incidendas vires costantiam- que frangendam. Potior autem dissensionis ratio, in Bohemis praesertim repetenda est ex sermone, quo incolae pro sua quisque origine, utuntur. Insitum enim natura est acceptam a proavis linguam amare tueri- que velle. Nobis quidem a dirimendis de re hac controversiis abstinere decretum est. Profecto sermonis patrii tuitio, si certos intra fines consistit, reprehensionem non habet; quod tamen de ceteris privatorum juribus valet, valere hic etiam tenendum est; ne quid ex eorum prosecutione com­munis reipublicae utilitas patiatur. Est igi­Nr. 71. Litterare SS. Patris Leonis XIII. ad Archiepis- copos et Epis­copos Bohe- miae et Mora- viae de idio- mate materno modo iusto et aequo aesti­mando.

Next

/
Thumbnails
Contents