Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

4 tur eorum, qui publicam rem administrant, sic, aequitate incolumi, velle integra singu­lorum jura, ut commune tamen civitatis bo­num stet atque vigeat. Quod ad Nos atti­net, monet officium cavere sedulo, ne ex eiusmodi controversiis periclitetur religio, quae princeps est animorum bonum cete- rorumque bonorum origo. Itaque, Venera­biles Fratres, vehementer cupimus atque hortamur, ut fideles, cuique Vestrum cre­diti, etsi ortu varii ac sermone sunt, eam tamen necessitudinem animorum retineant longe nobilissimam, quae ex communione fidei eorumdemque sacrorum gignitur. Quot­quot enim in Christo baptizati sunt, unum habent Dominum unamque fidem atque adeo unum sunt corpus unusque spiritus, sicut vocati sunt in una spe vocationis. Dedecet vero qui tot sanctissimis vinculis coniuguntur eandemque in caelis civitatem inquirunt, eos terrenis rationibus distrahi, invicem, ut inquit Apostolus, provocantes, invicem invidentes. Haec ergo, quae ex Christo est, animorum cognatio assidue fide­libus est inculcanda omnique studio extol­lenda. „Maior est siquidem fraternitas Christi quam sanguinis: sanguinis enim fraternitas similitudinem tantum corporis referi; Christi autem fraternitas unanimitatem cordis ani­maeque demonstrat, sicut scriptum est: Multi­tudinis credentium erat cor unum et anima una.“ (S. Maxim, inter Šerm. S. Aug. C.) Qua in re homines sacri cleri exemplo ceteros anteire oportet. Praeterquam enim quod ab eorum officio dissidet eiusmodi se dissensionibus immiscere; si in locis ver­santur, quae ab hominibus incoluntur varii generis variaeque linguae, facile, ni ab omni contentionis specie abstinent, in odium offensionemque alterutrius partis incurrent; quo nihil sacri muneris exercitationi infes­tius ! Debent sane fideles re usuque cog­noscere ecclesiae ministros non nisi aeter­nas aestimare animorum rationes, nec pror­sus, quae sua sunt studere, sed unice quae Jesu Christi. Quod si omnibus universe haec nota est, qua Christi discipuli dig­noscantur, ut dilectionem habeant ad invi­cem; id de hominibus sacri cleri mutuo inter se multo magis tenendum est. Neque ideo solum quod Christi caritatem hausisse largius merito censendi sunt; verum etiam quod quisque eorum, fideles alloquens, de­bet Apostoli verbis posse uti: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (Philipp. III. 17.) Facile quidem damus, id esse factu perarduum, nisi elementa discordiarum mature ex animis eradantur; tum videlicet, quum ii, qui in cleri spem adolescunt, in sacris seminariis formantur. Quamobrem, Venerabiles Fratres, hoc studiose curetis, ut seminariorum alumni tempestive discant in fraternitatis amore simplici ex corde in­vicem diligere, utpote renati non ex se­mine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi. (I. Petr. 1, 22. s.) Erum­pentes autem animorum perturbationes co­hibete fortiter nec pacto ullo vigere patia­mini, ita ut qui clero destinantur, si labii unius ob originis discrimen esse nequeunt, at certe cor unum sint atque anima una. Ex hac porro voluntatum concordia, quae in cleri ordine eluceat, illud, ut iam in­nuimus, commodum sequetur, quod sacro­rum ministri efficacius monebunt fideles ne in tuendis vindicandisque iuribus suae cuiusque gentis propriis, praetereant mo­dum, nimiove studio abrepti justitiam et communes reipublicae utilitates posthabeant. Hoc namque, ob regionum vestrarum ad- iuncta, praecipuum modo esse officium sa­cerdotum putamus opportune importune fideles hortari, ut alterutrum diligant; mo­nereque assidue, Christiano nomine dignum

Next

/
Thumbnails
Contents