Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

2 Nr. 5 cant. Haec autem quo commodius largiatur Deus, Benedictionem Apostolicam quum tibi, tum tuae Archidioecesi peramanter in Domino impertimur. — Datum Romae apud S. Petrum die XXVIII. Decembris anno MCMI., Pontificatus Nostri vicessimo quarto. Leo PP. XIII. m. p. Dilecto Filio Nostro Claudio tit. SS. Sylvestri et Martini in monte S. R. E. Pres­bytero Card. Vaszary Aeppo Strigoniensium. Strigonium. SSmi D. N. LEONIS PP. XIII. ALLOCUTIO habita in Consistorio secreto 16. Dec. a. 1901. Venerabiles Fratres. Afferre iucundiora velimus: at contra impellimur ac propemodum cogimur tem­poribus eas impertire vobis acerbitates, quarum ipsarum causa in sollicitudine assi­dua volvitur Nobis extremum hoc spatium aetatis. Videlicet quae rem catholicam non sinant quiescere, causae plures passim sunt, illaeque non leves. Persequi singulas, ne­quaquam est propositum ; verumtamen sin­gulare quoddam in conspectu est fidei et morum discrimen, idque intestinum et do­mesticum, quod nulla ratione debet Nobis silentibus maturescere. Hocne igitur apud Italorum gentem, tot iam indigne eversis rebus, supererat, ut nec sanctitas confugio­rum in tuto esset, cui quidem civiles pro­cellae ad hanc diem pepercerant ? Si qua est auctoritas senectuti, si iustum inest in apostolica voce momentum, si quidquam denique valet paterna in communem pat­riam voluntas, eos omnes, quorum in deli­beratione versatur rogata lex de divortiis, non monemus tantummodo, sed plane ob­testamur, per sibi quidquid est carum et sacrum, desistere coepto velint. Animadver­tere et serio considerare ne recusent, sanc­tum, individuum, perpetuum esse hire di­vino maritale vinculum Christianorum ne­que in ius abrogari, nec ei derogari ullo unquam tempore ulläque hominum lege posse. Adscribere Christianas nuptias iis velle rebus, quae contrahantur, distrahan­tur, hire civili, magnus ac perniciosus est error. Etenim humanae redemptor et resti­tutor naturae Jesus Christus Filius Dei, consuetudine deleta repudii, ad vim ratio­nemque antiquam Deo ipso auctore ab initio constitutam, revocavit matrimonium; auctumque dignitate ei virtute sacramenti, e negotiorum genere communium imperio­que potestatis civilis, imo etiam ecclesias­ticae exemit. Quae nuptias consequuntur I in rerum genere civilium, de iis statuat potestas reipublicae; ultro progredi, Dei nutu prohibetur. Omnis ergo lex, quae rata esse divortia iubeat, iubet contra fas, aper­taque cum iniuria Creatoris summique le­gumlatoris Dei; proptereaque causam dare adulterino foederi potest, cuniugio iusto non potest. Illud auget culpam, quod con­tinere divortia intra provisos terminos, tam difficile factu est, quam sistere in medio cursu acerrimarum flammas cupiditatum. — Perperam vero suffragium petitur ab exem­plis peregrinis, in re non dubie nefaria: minuatne aut excuset peccata cuiusquam, multitudo similia peccantium? Eo vel ma­xime quod nusquam recepta legibus facul­tas divortiorum, quin reclamant vehemen­ter opposituque auctoritatis suae restiterit, ubicumque potuit, custos et vindex divini iuris Ecclesia. Nec audeat sperare quis­quam, minus memorem officii hodie futu­ram, quam antea fuerit. Non connivebit nilo modo, non acquiescet, non feret re-

Next

/
Thumbnails
Contents