Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
VI.
VI. Nr. 168«. Allocutio Leonis PP. XIII. in audentia diei 14 Martii 1902. ad peregrinos Hungaros habita. „Viva voce desideravimus ad vestram salutationem respondere, in hoc tamen voto exsequendo partim aetas nostra provecta, partim labores multi, qui postremis his diebus humeris nostris incubuerunt, impediunt. Idcirco voluimus, ut magister ab intimo nostro cubiculo vobis responsum nostrum praelegat.“ Dum undique gentes, quot-quot catholico dicuntur nomine, unanimi studio atque ardore, initum a Nobis feliciter quintum et vicessimum Pontificatus anum gratulantur; nequibat sane Hungáriáé vox conticescere. Hungáriáé inquimus, cuius in laudibus princeps ea semper fuit, catholicis penitus haerere sacris, quaeque ob veterem in Sanctissimam Dei Parentem pietatem, Mariani Regni titulo vocari meruit ac gestit. In hoc autem caritatis officio eos plane decuit atque oportuit tenere primas, qui scribendo edendoque ephemerides quotidiano labore occupantur; atque illam, prae ceteris, eruditorum hominum consociationem quae nomen a Petro Pázmáno, viro ad memoriam nostram clarissimo mutuatur. Conspectu equidem consociationis huius delectamur hodie cummaxime: auget tamen, dilecti Filii, iucunditatem Nostram sacramentum, quo tenemini, vestro ex ore suscipere ; velle vos scilicet propositum sodalitii initi sancte fideliterque servare. — Nihil sane proposito isto vestro nobilius, utilius nihil. Nobilius quidem, quod in Ecclesiae doctrinis adserendis versatur atque in Sedis Apostolicae iuribus vindicandis; utilius vero, quod etiam in Hungária vestra eorum, proh dolor, increscit numerus, qui Religionem Sanctissimam, degeneri a maioribus animo insectantur. Quapropter agite dilecti Filii; et quam vobis volentes suscepistis operam, strenue perficite. Postulat hoc patriae caritas, qua flagratis omnes; postulat veteris religionis amor, quo Hungarus quisque, si modo beneficiorum non immemor, teneri oportet; ipsa denique postulat senectus Nostra, ut qui diuturnum pontificatus iter multis modis dolentes confecimus, devexa saltem aetate reflorescenti ubique veritatis imperio gratulemur. Adsit vobis e coelo Magna Hungáriáé Regina, Christi Mater sanctissima, vestrisque laboribus benigno obtutu obsecundet. Nos vero, ut benevolentiae Nostrae testimonio stimulos adiiciamus, Apostolicam benedictionem vobis ac vestratibus universis amantissime impertimur. „Singulari animi voluptate electam hanc adolescentium coronam conspicimus, qua brevi admodum temporis intervallo ante conspectum Nostrum sese iterum sistit Hungária. Equidem praeclarum hoc pietatis Nr. 1687. Allocutio Leonis PP. XIII. ad iuve- nes peregrinos Hungáriáé 31. Martii 1902. 9