Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

VI.

44 Nr. 1688. Vestrae testimonium, quo quintum et vice­simum Pontificatus annum Nos attigisse gaudetis, peculiari favore atque optima vo­luntate excipimus; átverő multo magis libet Nobis mirari ardorem fidei vestrae, qua permoti Pontificem Jesu Christi vices in terris gerentem veneraturi Romam adve­nistis. Oh! Si Hungária veterum gloria­rum memor beati Petri cathedrae volens libensque tota adhaereret! Quae ei inde emolumenta virtutum, quae prosperitatis et pacis munera obvenirent! Profecto bene­volentiae Nostrae argumenta erga Hungá­riám longo Pontificatus Nostri decursu plu­ries amantissimeque dedimus, nec defuere, quae et Nos vicissim ab Hungária recipe­remus. Placet inde felix auspicium sumere, placet meliora ominari, atque hoc ipsum omen ab ipsa adolescentia vestra excipere, quae apud vos in bonam spem religionis et patriae feliciter succrescit. Ceterum sensa in vos Nostra uberius aperiet Comes Julius Zichy Noster Cubicularius, eaque patrio vestro sermone.“ Venerabili fratri Georgio Posilovic AEppo Zagrabiensi Zagrabiam. LEO PP. XIII. Venerabilis frater salutem et apostoli- cam benedictionem. Compertum tibi exploratumque est am­plam ac nobilem Croatarum gentem iam inde a longinquis exordiis Nostri Pontifica­tus sollicitudinem nostram benevolentiamque vere praecipuam fuisse semper expertam, Nobisque vicissim vestros catholici nominis populos gratam amantemque voluntatem et habuisse constanter, et data opportunitate, probe etiam retulisse. Quam ad rem illud est memoratu iucundum, quod incredibili quadam laetitiae significatione documenta Nostra exceperitis, quibus Sanctorum Cyrilli ac Methodii, in ornamentum et decus Eccle­siarum vestrarum praelucentium, excitare cultum ac longe lateque diffundere studui­mus. — At etsi tanta sunt laetarum recor­dationum argumenta, id tamen in praesentia Nobis tristitiae obvenit, commotos acerbius animos vestros cognovisse, quum id, quod statuendum de titulo Collegii Hieronymiani in Urbe censuerimus, haud aeque ferendum existimetis. — Quamobrem declaratum vobis optamus, consilium Nostrum Collegii hujus in novam eamdemque firmiorem formam restituendi multiplices hinc inde easque non unius generis invenisse difficultatum causas, quibus recensendis non hunc esse locum arbitramur. Iis autem removendis, quae contra obiiciebantur, quaeque anxios Nos ac dolentes multum temporis habuere, longa consultatione gravissimaque adducti, nullam esse aptiorem accomodatioremque viam per­speximus, quam si laudato Collegio eum redderemus titulum, quem repugnante ne­mine immotaque ac quieta consuetudine suffragante spatio saeculorum quattuor prae se tulit. — Quod Nos Instituti nomen im­mutaverimus, non est profecto cur aliquis ullo modo queratur, quum iura, quae Nationi vestrae in Collegium sunt, nullum inde ceperint detrimentum, nullaque sint ratione deminuta. Accedit quod, decreto Nostro, universa illa ac singula sarta esse ac tecta iubentur, quae Brevi „Slavorum gentem“ de eodem Instituto continentur. — At illud impensiore animadversione dig­num occurrit, memoratam commutationem non esse quidem civili publicoque aliquo consilio comparatam, honori ac praestantiae croacticae gentis inimico, sed Nationis unice vestrae sollicitudine partam, atque etiam in

Next

/
Thumbnails
Contents