Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

I.

CIRCULARES DIOECESANAE. i. LAUDETUR JESUS CHRISTUS! Nr. 128. Cardinalis Archiprae- sulis vota. Gratulationum voces, quibus reverso anni curriculo Venerabilium Fratrum bene multi me prosequuti sunt, eo quidem de­lectarunt me magis, quia non aliunde, uti nullus dubito, quam ex intimo cordis affectu manabant. Sane haec gratulationis vota et pietatis testimonia verbis tam festivis expli­cata, pares a me postulant benevoli grati- que animi sensus, quos non modo corde foveo, sed etiam per praesentes patefieri opto. Dum itaque pro exhibitis humanitatis et filialis studii officiis meritas Vobis ago gratias, supplex a Patre coelesti peto ut ineunte hoc anno vestras confirmet augeat- que vires, largeque suam Vobis bonum certamen certantibus praebeat opem, qua sustentati erecto semper animo Dei gloriam naviter curare, regnum eius quaerere, om­nium civium praesertim curiatorum fidelium vestrorum salutem provehere, atque ita addictam patriae voluntatem probare num- quam cessetis. Vigilate iam Fratres! orate et labo­rate in hac temporum miseria, nullumque nobis suppetat otium, gaudium nullum, nisi in oratione et labore, cuius fructus ad plenam maturitatem perducat omnis boni auspex, coelestium munerum copia, quam sequestra Magna Nostra Domina et mihi, et vobis clementer praestare velit Deus omnipotens, cuius laucles utroque terrae vertice resonante canant omnes gentes et populi, ex hoc nunc et usque in saeculum. Arnen. LEO PP. XIII. Dilecte Fili Noster Salutem et Aposto- licam benedictionem. Humanissima incolu­mitatis Nostrae optata enixaeque preces, quibus pacem Nobis Ecclesiaeque Sanctae te a Deo contendisse nunciabas, singulari sensu voluptatis excepimus, quippe pieta­tem in Nos tuam luculenter admodum decla­rarunt. Neque enim potest animo Nostro non iucundissime accidere amoris atque obsequii significatio, qua per tales hos com­munis laetitiae dies Episcopi, qui in grege Domini sustentando ac tuendo Nobiscum sollerter operantur, levandas curant sollici­tudines Nostras. Quae autem tuae erga Nos observantiae exhibuisti argumenta, eo gratiora nobis extitere, quod effusa in Deum precatione niterentur, atque adiecta etiam Petrianae stipis summa non tenui confir­marentur. Gratum igitur animum de officio tuo libentissime praestantes, laude quoque te prosequendum putamus, atque illa tibi vicissim bona ominamur, quae et tibi et fidelibus tuis emolumento maximo condu­Nr. 81. Augustissi­mus Pontifex ad Eminen- tissimum Principem Antistitem. i

Next

/
Thumbnails
Contents