Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

105 pientiam; quae si non esset, etiamnum in tenebris superstitionum et barbariae iaceret orbis terrarum: unam curasse ut veterum litterae ne interirent penitus, ad nosque pervenirent: primani populo aperuisse litte­rarios lucios, eademque lycea illa magna instituisse, quae in omni genere et varietate artium fovisse homines praestantissimos, in­geniaque scriptorum ad excellentiam sin- ceramque gloriam excitasse. Iniquam libertati dicunt Ecclesiam. — Nihil vero minus; si quidem maneat sua vis vocabulo, nec quod nobilissimo naturae muneri ac dono impositum est, id ad pra­vitatem vitiumque transferatur. Nam quam esse volunt libertatem, ut, nullis legibus frenisque cohibentibus, quod cuique libuerit facere liceat, eam quidem, nedum Ecclesia, nemo sanus probaverit; potestatem vero expeditam largamque ad legis aeternae nor­mam agendi, in quo ipso posita est digna homine utilisque civitati libertas, nemo unus tuetur quam Ecclesia diligentius. Opera igi­tur et perseverantia Ecclesiae, in summis doctrinae suae capitibus aequalitatem frater­nitatemque omnium inter se hominum de­fendentis, deletum apud Christianas gentes servitutis dedecus: contra factiones poten­tium tectae rationes inopum : asserta multo cum sanguine martyrum Christiani nominis professio: observata in puero et in foemina humanae personae dignitas et iura: in ipsoque civili et politico libertatis genere plurima populis importata adiumenta. At, suos praetervecta fines, Ecclesia iura occupat reipublicae. — Imo vero Ec- lesiae est celebrata doctrina, praecepisse Christum reddi Caesari quae sunt Caesaris, Deo quae Dei sunt; atque ita alteram inter et alteram potestatem, utramque in suo ge­nere maximam, fixum illud et stabile sanx­isse discrimen, quod magnopore ad Chris­tianam explicandam urbanitatem valuit. Porro nihil tam alienum ab Ecclesia, quae spiritu caritatis agitur, quam inimice se gerere erga potestatem politicam; cum qua imo studet concordi actione contendere ad eorumdem hominum eiusdemque humanae societatis bonum: quamquam ipsa congru­enter suo divino muneri, multo, quam ci­vitas, maiora spectat. Quodsi actio Ecclesiae vacuos omni suspicione animos inveniat, tum demum saluberrimos eos est latura fructus, quos diximus. Sed in quo ipsam reprehendunt tamquam in res civiles invo­lantem, vetus est agnoscenda vituperatio, ob eam caussam usurpata, quod quotquot Ecclesiam opprimerent, id kire se facere videri vellent. Cuique autem sincero aesti­matori rerum et indici testis est locuples historia, iniurias Ecclesiam nullas cuiquam unquam fecisse ; plurimas, ad similitudinem Auctoris sui, tolerasse : idque proptera quod non vi et armis valeret, verum opinione et veritate. Relinquitur, harum et similium insi­mulationum esse malevolentiam causam. — Hoc autem nocendi studio et mentiendi facile praestat lucifuga quaedam hominum consociatio, iampridem in medullis ac vis­ceribus civitatis inclusum malum, quod ip­sius civitatis vires omnes debilitat fran- gitque. Perturbationem spirans rerum pub­licarum, ita est ea quidem constituta, ut sit contraria societas societati civili, in quam dominari e suis ipsa latebris contendit: proptereaque ipsi cum Deo Ecclesiaque Dei naturale quoddam bellum est. Hae tamquam insignes notae satis cuique pro­dunt sectam Massonum, cuius, dedita opera, in Litteris Encyclicis Humanum genus, XII cal. maias anno MDCCCLXXXIV datis, consilia doctrinas facinora exsecuti denun­tiando sumus. Longe lateque serpens, iam 17

Next

/
Thumbnails
Contents