Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

106 omnes fere gentes pervasit istius lues exi­tiosa sectae, quae ceteras sibi cognatas complectitur sectas, occultäque movens machinatione dirigit. Neque id dumtaxat: sed qua multarum utilitatum fructibus assec­las suos pelliciendo, qua magistratus solli­citationibus aut minis flectendo, in omnes iam reipnblicae ordines intulit sese : adeo ut respublicae specie quidem legitime geri, re vera penes ipsam esse videatur. Haec tamquam spiritu inflata Satanae, qui, ait Apostolus, transfigurat se in angelum lucis,1 quum humanae communitatis com­modis se natam praedicet, in rem suam quidquid potest, convertit; quum nequa­quam se spectare ad politica confirmet, maxime se lationi legum gubernationique civitatum miscet; quumque sanctam sibi esse profiteatur maiestatein principum, nec ipsam invisam religionem, id tamquam ex­tremum molitur, quod eius prolata in lucem statuta clamant, principatum sacrumque perdere, utrumque sibi libertatis hostem. Itaque in dies magis illud patescit, impulsu praesertim operaque Massonum, sicut iamdiu solitum graviter catholicum exerceri nomen, sic recens ipsius oppu­gnationem recruduisse. — Et re vera, coor­tum nuper pluribus locis uno tempore su­bitum invidiae incendium, nec ulla satis idonea explorata caussa; similia ubique ad ipsum excitandum instrumenta, videlicet ephemeridum protervitas, turbae concionum, scenicorum petulantia ludorum; eadem via populos commovendi, hoc est falsa atque iniqua insimulatio probrorum : talia pro­fecto similitudinem mentium indicant, uniunque ducem. Quamquam, hoc factum partis cuiusdam instar haberi debet ad universam pestiferi belli institutam rationem, quam diximus; quaeque urgetur in id 1 II. Cor. XI, 14. maxime, ut paullatim destituta ab omni de religione doctrina, soboles succrescat in­curiosa fidei sanctae aut prorsus incredula; ut assidua procacitate scriptorum Christiani expugnentur mores; ut ludibrio habeantur instituta Ecclesiae et sollemnia sacra con- temtui. Quoniam autem Cleri proprium est imbuere religione animos ac ministrare sancta, idcirco elevandae in populo auctori­tati gratiaeque Cleri multo vehementior datur opera. Tantoque accrescit audacia homines honestissimos in suspicionem crimenque adducendi eiusque iniurias contumeliasque imponendi, quanto est maleficiorum impu­nitas quotidie maior. Itaque non satis ha­bitum est, addixisse in militiam Clericos, intercepta eorum maturitate tirocinii; aut Ecclesiam spoliasse bonis, piorum in ipsam liberalitate collatis ; aut alia indigne fecisse : nova sacer ordo pati detrimenta cogitur. — In primisque familiae et sodalitates re­ligiosorum : quibus, utpote ad evangelica consilia aetatem exigentibus, ea res prop­rie vitio vertitur, quae civitatum non minus quam religionis praeclarum ornamentum continet. His igitur ea dolemus inique odi- oseque inusta nuper vulnera, quae nemo frugi quispiam non improbaverit. Nihil ipsis ad defendendam calamitatem valuit morum integritas, illustrior ea quidem quam ut ullis certis criminibus infuscari potuerit; nihil civilium statuta legum, quibus naturale ius honestam quampiam ob caussam coeundi sancitur; nihil memor gratia populi, refe­rentis iis accepta cum magna doctrinarum et artium atque ipsius agrorum culturae incrementa, tum instituta effusissimae in aerumnosam plebem beneficentiae. Ita po­pulares viros foeminasque complures, qui domesticis spretis voluptatibus, ut inventam ingenium vires animam denique suam bono

Next

/
Thumbnails
Contents