Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

104 confirmans, honestatem thalami sanctitudi- nemque custodit. Eadem porro in genere civili et politico conservat ordinem et roborat, cum ex una parte eorum qui temperant, sustentet auctoritatem, ex altera eorum qui parent, si quando rite meliora quaerant, aequis suffra­getur optatis: hinc scilicet sartam tectamque decernens esse verecundam principibus ob­temperationem, illinc inviolabilia iura vindi­cans humanae dignitatis. Atque ita aeque a servitute longe distabit et ab herili dominatione civitas, dum dicto audiens fuerit Ecclesiae. Harum Nos quidem rerum probe con­scii, vixdum suscepto Pontificatu Maximo, illuc curas omnes cogitationesque conver­timus, ut eminerent per Nos atque exstarent plena salutis consilia Ecclesiae, atque eius cum doctrinarum lux tum vis beneficiorum, quam latissime posset, pertineret. Eo spec­tarunt quae profecta sunt a Nobis documenta praecipua, nominatim Encyclicae Litterae de philosophia Christiana, de libertate hu­mana, de matrimonio christiano, de secta Massonum, de politico principatu, de civi­tatum constitutione Christiana, de sectis Socialistarum, de praecipuis civium Chris­tianorum officiis, de conditione opificum, aliaeque simili argumento. Cumque Nobis esset in summis votis non modo collustrari veritate mentes, sed etiam revocari ad Chris­tianarum virtutum cultum voluntates, prop- terea quantum cohortando praecipiendoque potuimus, nihil fecimus reliqui, ut ad sem­piterna adamanda bona excitaremus animos; utpote ad quae omnem vitae referri cursum oporteret. Factumque est, ut bene multi, adiuvante operam Nostram Dei gratia, et firmius in veritate consisterent, et in diffi­cillimis gravissimisque caussis plus viderent, et ardentiore studio inflammarentur ad eam, quae ubique in miseros impenditur, multi­formem beneficentiam: ut est nimirum Chris­tianae caritatis ingenium, ad quasvis vulgi se miserias porrigens. Quod si tamen ube­riores capere fructus non licuit, revereamur arcana Dei consilia, Venerabiles Fratres, imploremusque, benignus respiciat tam in­gentem hominum numerum, in quos nimium quam convenit illud Apostoli: Deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio evangelii gloriae Christi.1 Hi enimvero Ecclesiae, egregium stu­dium populis in omnes partes navantis, tanto cum odio connituntur obscurare existima­tionem, interpellare operam, ut facile possis tenebrarum filios agnoscere. Itaque in mul­tis fallaciis calumniisque, quibus vulgi impe­ritiam capiant, et aemulationi serviant imperii, illa malitiosius conficta: Ecclesiam vel scien­tiae intercipere itinera, vel libertatis impedire usuram, vel in aliena invadentem, iura ad se rapere civitatis. Quae tamen crimina, sicut os adversariorum milies intulit, ita millies ratio, historia, consensus hominum recte sentientium propulsavit. Inimicam doctrinarum et humanitatis aiunt Ecclesiam. Quasi vero quod tradita divinitus dogmata vigilanter custodit, eo ipso non optimis quibusque disciplinis et artibus fautrix adiutrixque sit. Tantum enim abest ut notitia rerum maximarum, Verbo Dei aperiente accepta, a quo ut a summa veri­tate quaecumque sunt vera manant, quid­quam naturali cognitioni noceat, ut etiam humani ingenii facultatem roborando exa­cuat, submoto in gravissimis rebus errandi periculo aut ancipiti cogitandi cura. Cete­rum exstant in memoria horum undevi­ginti saeculorum insignia Ecclesiae in omne doctrinae genus promerita, quae falsum convincat. Ecclesiae catholicae laus est, vulgasse et custodisse evangelicam sa­1 II. Corr. IV, 4.

Next

/
Thumbnails
Contents