Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

98 tamen non dubitant, cumulantes flagitio damnum, arguere Ecclesiam ipsam debilitatae virtutis, quod non, ut antea, populares cupi­ditates, in perniciem communium rerum inflammatas, queat restinguere. Equidem iucundiora velimus, accom­modate ad factum laetabile, scribendo per­sequi. Verum neque id patiuntur insidentia Ecclesiae incommoda quae levari mature postulant, neque haec tam misera societatis humanae tempora; cui quidem ille a Chris­tiana disciplina institutoque discessus fortu­narum morumque detrimenta adhuc magna peperit, maiora struit. Siquidem sanctum natura est, omniumque saeculorum memoria ratum, non posse religionis reverentiam de­turbari publice, quin simul convictus humani prosperitas corruat. — In eiusmodi rerum asperitatibus, ad excitandos confirmandosque opportune animos opus esse arbitramur, huius quod cum Ecclesia geritur bellum, initia caussas multiplicemque exsequi natu­ram, quae perniciosa consequantur monere, medendi demonstrare vias. Itaque, licet refe­rens quae saepe ediximus in hoc genere, pertineat usquequaque volumus, paternae caritatis plena, vox Nostra; neque ad fdios modo catholicae unitatis feliciter compotes, sed ad eos etiam qui Nobiscum de fide dissident, vel qui ab ipsa plane sunt alieni: quippe universi omnes uti eodem sunt prog­nati Patre, ita ad idem summum invitantur bonum. Sitque ea vox testamenti instar, quo gentibus suprema salutis communis studia Nostra votaque, impendente iam exitu, com­mendamus. Veritatis iustitiaque vindex, Ecclesia Christi adversa multa et aspera nunquam non pertulit. Ex quo enim instituit, quod acceperat ab Auctore suo munus, consta­bilire et propagare in homnibus regnum Dei, eosque ab amore fluxarum rerum ad immor­talium traducere, necessario in offensionem humanae incurrit corruptae depravataeque naturae. Studia nimirum infesta sibi et ini­mica sensit cupiditatum, quibus responsan­dum viriliter esse ipsa edicebat. — Nec vero id acciderit homini Christiano novum, quando Christus alumnis disciplinae suae denuntia­vit, omnia hostilia, dum mundus foret, usque passuros. Pervulgata sunt, quae ipsos dimis­surus in orbem terrarum Evangelii prae­cones, monuit: persequentur vos; eritis odio omnibus propter nomen meum: trademini ad reges et praesides; tradent vos in tribulationem et occident vos. Animosque de suo caperent exemplo voluit: si mundus vos odit, scitote quia me pri­orem vobis odio habuit.1 Adeo digna pro­meritis heic redditur merces! Iamvero huius tantae invidiae nemo aequus rerum aestimator caussam satis ido­neam repererit. Urgente caritate immensa, demisit, se abiecitque Christus ad humili­tatem conditionis humanae; praecepta dedit sanctissima, plena solatii, apprime facta ad pacandos inter se copulandosque germanitate homines; opes gloriamque contempsit; iura nullius appetivit; aegris, calamitosis, aerum­nosis benignissimus adfuit; denique aeta­tem omnem optime de hominibus merendo contrivit. Quodsi tamen factus is est, quod Simeon praecinerat fore, signum cui con­tradicetur,2 prodigium certe nequitiae bic agnoscimus, atque eo immanius, quo iniu- riosius. Porro Ecclesiam catholicam, Christi he­redem muneris, custodem doctrinae mirumne sit eadem usam esse fortuna? Semper eadem constat saeculo perversitas, urgentibus pios impiis ab humani generis hoste profectis, quem ipsum inimicum Dei ab initio rerum, 1 Io. XV, 18. 2 Luc. II, 34.

Next

/
Thumbnails
Contents