Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae

XI.

99 principem huius mundi, sacrae appellant litterae. Hi scilicet, quoniam imperium Dei contumaciter abnuunt, nec denuntiari sibi divinam patiuntur legem, nec omnino eos, qui rite denunciant, ferre possunt. Itaque coniurati Ecclesiam perdere, quoties turbu­lentioribus aetatibus contra omne ius fasque communitatis humanae immania edidere crudelitatis exempla! — Ergo aliud ex alio omnia tentata genera saeviendi. Recens ab origine, vi tormentisque cruciatum publice Christianum nomen; triumque saeculorum spatio Urbem romanique imperii fines per­fudit martyrum eruor. Tum, domestica pestis, haereticorum perfidia extitit, tecte primo, dein audacter aggressa technis rationumque fallaciis concentum fidelium unitatemque dissolvere. Erupit deinceps plus semel a septentrionibus barbarorum procella, Sara­cenorum ab austro, internecionem vastita­temque faciens. Cumque veluti provinciam male habendae Ecclesiae aetas aetati trans­mitteret, eam suscepit, restituto imperio, Caesarum dominatio, superba fere atque impotens; quae sollicita ne prae se sacra potestas cresceret, eius sive libertatem coer­cere sive iura attentare non destitit. Taedet considerare, quot quantisque difficultatibus affecta atque afflicta subinde Ecclesia fuerit. Illa vero ex angustiis incommodisque eva­dere fortior; pacifici regni sui proferre ter­minos ; nec veteris humanitatis fructus negli- gere, custodiendis litterarum, et artium monu­mentis; sed laborare in primis, ut civitatem penitus evangelica sapientia pervaderet to- tamque imbueret. Ita Christianum cultum in commune invexit; peperitque conformatis eo cultu gentibus aequitatem legum, man- suetudiem morum, tenuium tutelam, cala­mitosorum inopumque misericordiam, alieni iuris dignitatisque verecundiam, denique civi­lium rerum cursum, pro naturali studiorum concertatione, tranquillum, temperante nimi­rum iustitia libertatem. Documenta tam magna tamque illustria beneficae virtutis suae cum daret Ecclesia, ad finem aetatis mediae processit, invidia improborum comite: quae autem sequuta est aetas dimicationes ei vel acerbiores attulit. Etenim saeculo sextodecimo luctuosa illa exarsit, cuius nota sunt semina, perduellio Novatorum; qui caput ipsum adorti, idest romani Pontificis auctoritatem, unde univer­sitas Christifidelium in unum corpus coalescit vivum vigensque, florentissimas gentes a catholicarum complexione misere abstraxe­runt. Quo facto discidio illuc necessitate evasere, quo fortasse non spectarant, ut christiani nominis vix umbram retinerent, rem fere exuerent. Nam abiecto semel ex una parte magisterio Sedis Apostolicae, quo maxime unitas fidei salva consistit, posito ex altera proprium cuique iudicium esse normam credendi, infinitis sententiarum com­mutationibus patuit aditus; quare iain nul­lum est tam sanctum doctrinae Christianae principium, quod non illi aut in dubium revocent, aut funditus repudient. Idem insistentes iter, progressi sunt longius, qui insolenter se philosophiae no­mine iactarunt saeculo duodevicesimo. His nullae fuere divinae litterae; nulla, Deo manifestante, nota veritas; unum proposi­tum, ex animo populorum omne Christianae religionis vestigium abolere. Ex his fontibus perniciosa illa fluxere portenta rationalismi, pantheismi, naturalismi, materialismi; quibus veterum errores quos sancti Patres vindicesque fidei splendide convicerant, specie instaurantur nova: prorsus, ut superbia re- centiorum, contempto Christianae sapientiae lumine, ad ethnicae vetustatis deliramenta regrediatur, vel quod attinet ad animorum i naturam et immortalitatem.

Next

/
Thumbnails
Contents