Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
91 Nr. 2570. S. RITUUM CONGREGATIO. DECRETUM. Labacen. R. D. Iosephus Erker, Canonicus Ca- thedralis Ecclesiae Labacensis, de consensu R.-mi sui Episcopi, a Sacra Rituum Congregatione sequentium dubiorum solutionem humillime flagitavit; nimirum: I. Privilegium circa Missas de Requie concessum Saceliis sepulcreti ex Decreto n. 3903, diei 8 Junii 1896. et Ecclesiae, vel Oratorio publico ac principali ipsius sepulcreti, ex Decreto n. 3944, diei 12. Jan. 1897. ad 1 favetne etiam Sacellis, Ecclesiis et Oratoriis publicis sepulcreti, in quo olim cadavera sepeliebantur, quod sepulcretum tamen hodie quacumque ex causa derelictum est, ita ut defuncti in eo non amplius sepeliri soleant? II. Praefatum privilegium favetne etiam Ecclesiae parochiali, quae circumiacens habet coemeterium, quum in casu Ecclesia paro- chialis revera evaserit Ecclesia sepulcreti? III. In anniversariis stricte sumptis lai- corum, quae fundata sunt extra diem vere anniversariam ab obitu vel depositione, po- testne sumi Oratio: Deus indulgentiarum Domine? IV. Anniversaria late sumpta, quae ex Decreto generali diei 2. Dec. 1891. pro fidelium pietate infra octavam Omnium Fidelium Defunctorum locum habent, suntne adeo praecise adstricta ad dictam octavam, ut aliis temporibus, e. g., infra octavam Dedicationis Ecclesiae, vel Titularis eiusdem, vel in uno ex Quatuor Temporibus non permittantur? V. In Ecclesiis ad chorum non obligatis, plures Missas habentibus, in die Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum debetne esse una saltem Missa cum cantu de Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum, an omnes possunt esse lectae ? VI. Quaenam Missa de Requie sumenda est in Ecclesiis unam tantum Missam habentibus, quando in die Commemorationis Omnium Fidelium Defunctorum occurrit alicuius defuncti dies depositionis? VII. Ex Decreto n. 3944, diei 12. Jan. 1897. ad 3, et 3. April. 1900. ad 3 et 4 in una Vicén. Missae privatae die vel pro die obitus, seu depositionis, in Ecclesiis et Oratoriis publicis fieri permittuntur, si in iisdem etiam fiat funus cum Missa exequiali cum cantu, servatis servandis. Quaeritur: An funus cum Missa exequiali in cantu fieri debeat etiam in Oratoriis semipublicis, ut fieri inibi possint praefatae Missae lectae de Requie? VIII. Juxta praefatum Decretum, diei 15