Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
X.
3. April, ad 3 et 4 in ima Vicén, in Oratoriis privatis Missae, quae ibidem legi permittuntur, possunt esse de Requie praesente cadavere in domo. Quaeritur: Utrum haec praesentia intelligenda sit de praesentia non solum physica, sed etiam morali in domo, quatenus ex gravi causa, ex. g., ob contagiosum morbum, cadaver vetatur haberi in domo? IX. Ex Decreto generali n. 3755, diei 2. Decembr. 1891. Missam exequialem so- lomnem impediunt Festa duplicia 1 classis solemniora, sive universalis Ecclesiae, sive Ecclesiarum particularium ex praecepto Rubricarum recolenda. Quaeritur: Utrum haec ultima verba intelligenda sint tantum de Festis fori recolendis cum feriatione ex parte fidelium, vel etiam de Festis chori sine feriatione, qualia sunt, e. g., anniversarium Dedicationis propriae Ecclesiae, Festum Patroni regionis, dioecesis aut loci, quae non ubique recoluntur a populo? X. Quaeritur: Utrum Missa de Requie cum cantu, quae ex praefato Decreto generali n. 3755 ad III. celebrari potest pro prima tantum vice post obitum vel eius acceptum a locis dissitis nuntium, die, quae prima occurrat non impedita a Festo 1 et 2 classis vel Festo de praecepto, cantari possit Feria IV. Cinerum, Vigiliis Nativitatis Domini et Pentecostes, Feria IV., V., VI. et Sabbato infra octavas Paschatis et Pentecostes, quum, licet hae dies neque Festa sint de praecepto, neque ritum 1 vel 2 classis habeant, excludant tamen eadem Duplicia 1 classis? XI. Quaeritur: 1° An in Missa de Requie, quae, abstrahendo a Missa exequiali solemni aliisque, occasione huius lectis, in Semi- duplicibus et Simplicibus occurrentibus ab obitu usque ad depositionem alicuius fiunt cum vel sine cantu, adhibendum sit idem formuláre ac in die obitus seu depositionis ? 2° An idem dicendum sit etiam respectu Missarum, quae celebrantur in biduo post factam ob gravem causam sepulturam, si occurrat Semiduplex, vel Simplex? XII. In Decreto n. 3822, diei 3. April. 1894. disponitur, ut dum corpus Episcopi dioecesani defuncti, sacris indutum vestibus, in propriae aedis aula maiori publice et solemniter iacet expositum, Missae in suffragium animae eius per totum mane celebrari valeant, iis omnibus servatis etc. Quaeritur: An haec dispositio necessario intelligi debeat de Missis de Requie pro defuncto Episcopo dioecesano inibi celebrandis, id- que nullo habito respectu ritus aut solem- nitatis diei, qua celebrantur, sive sit Duplex maius aut minus, sive classicum vel Festum solemne ? XIII. Expositio Sanctissimi Sacramenti publica seu solemnis, quae fit de licentia Ordinarii, potestne fieri etiam cum pyxide collocanda in throno tabernaculi? XIV. Expositio Sanctissimo Sacramenti privata et minus solemnis, quae fit cum pyxide intra tabernaculum, ostiolo patefacto, si sit permanens et ex causa publica, impeditae Missas de Requie? XV. Sacerdos obligatus, sive ex fundatione sive ex stipendio accepto, ad celebrandam Missam pro uno vel pluribus defunctis satisfacitne obligationi suae, applicando pro iisdem defunctis Missam officio diei conformem in Semiduplicibus aliisque diebus Missas quotidianas de Requie permittentibus, vel tenetur dictis diebus celebrare Missam de Requie, etiamsi fundator, vel dans eleemosynam, Missam de Requie expresse non postulaverit, nec Missa celebranda sit in altari privilegiato ? Sacra porro Rituum Congregatio, ad