Circulares literae dioecesanae anno 1902 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
IX.
87 Nr. 2430. Ob periculum morbi valide et licite licet baptizare cum aqua permixta solutione millesi- simae partis bichlorati hydrargyrici. tum a Sanctitate Sua specialiter et plene derogatum esse declarat. Datum Romae die 3 Maii 1902. Fr. H. M. Card. GOTTI, Praei. Ph. GIUSTINI, Secret. Beatissime Pater. Archiepiscopus Ultraiectensis, ad Sanctitatis Vestrae pedes provolutus, humiliter exponit quae sequuntur. Plures medici in nosocomiis, aut alibi casu necessitatis infantes, praecipue in utero matris baptizare solent aqua cum hydrargyro bichlorato corrosivo (Gallice: chloride de mercure) permixta. Componitur fere haec aqua solutione unius partis huius chlorati hydrargyrici in mille partibus aquae; eaque solutione aquae potio venefica est. Ratio autem cur hac mixtura utantur est, ne matris uterus morbo afficiatur. Quae quum ita sint, pro maiori rei gravissimae securitate, Sanctitatem Vestram enixe rogo, ut haec dubia solvere dignetur: I. Estne Baptisma cum huiusmodi aqua administratum certo, an dubie validum ? II. Estne licitum, ad omne morbi periculum vitandum, huiusmodi aqua Sacramentum Baptismatis administrare? III. Licetne etiam tum hac aqua uti, quando sine ullo morbi periculo aqua pura adhiberi potest? Feria IV., 21. Augusti 1901. In Cong.ne Gen.li habita ab E.mis ac R.mis DD. Card. Inquisitoribus, propositis suprascriptis dubiis, praehabitoque RR. DD. CC. S. Officii voto, iidem E.mi D.ni respondendum censuerunt: Ad 1. Providebitur in 2. Ad 2. Licere, ubi verum adest morbi periculum. Ad 3. Negative. In sequenti vero feria VI, die 23 eiusdem mensis et anni, in solita audientia R. P. E. Commissario S. 0. impertita, SS.mus D. N. Leo Div. Prov. PP. XIII., audita de omnibus et singulis praemissis relatione, responsiones E.morum Patrum confirmavit. I. Can. MANCINI, S. R. et U. Inquisit. Notarius. Usus invaluit in dioecesi Novarcensi ut super Altaribus una cum candelis ex cera confectis lumina ex gaz accendantur ad maiorem splendorem obtinendum. Dubitans porro hodiernus Episcopus Novarcen. utrum id liceat, a Sacra Rituum Congregatione exquisivit: „An super Altari praeter Candelas ex cera tolerari possit ut habeatur etiam illuminatio ex gaz, vel an usus praedictus prohiberi debeat?“ Sacra vero eadem Congregatio, ad relationem subscripti Secretarii, eiusmodi dubio rescribere censuit: Negative ad primam partem; Affirmative ad Secundam. Atque ita declaravit et rescripsit. Die 8 Martii 1879. Ita reperitur in Actis et Regestis Sec- retarie Sacrorum Rituum Congregationis. In fidem etc. Ex eadem Secretaria, die 16 Maii 1902. Pro R. P. D. Diomede Panici, Archiep. Laodie. Sec. Philippus Di Fava, Substitutus. R.mus D.nus Thomas Heslin, Episcopus Natcheten. a Sacra Rituum Congregatione sequentis dubii declarationem humiliter expetivit; nimirum: Nr. 2431. Super altari, praeter candelas ex cera, non est toleranda illuminatio ex „gaz.“ Nr. 2432. Super altari, praeter candelas ex cera, non est toleranda illuminatio electrica.