Circulares literae dioecesanae anno 1901 ad clerum archidioecesis strigoniensis a Claudio Francisco Cardinale Vaszary principe primate regni Hungariae et archiepiscopo dimissae
I.
() eleemosyna, ideoque nihil magis desideraremus, quam ut ii, qui tauti thesauri participes fieri cupientes, Ecclesiarum visitationes peracturi sunt, cum precibus devota mente fundendis ieiunia et misericordiae, erga proximos exercendae, opera etiam coniungant: tamen ne occasio lucrandarum huius Jubilaei gratiarum difficilior nonnullis reddita videatur, a praefigendis, quoad ieiunium et eleemosynam certis conditionibus abstinemus. Volumus tamen, et sacrorum curionibus hisce mandamus, ut in publicatione huius Jubilaei ieiunium etiam fidelibus commendent atque charitatis stipem piis finibus impendendam. Quod qui fecerint, quippe uno saltem die, libere abs se eligendo, secus ieiunio non consecrato, a carnibus etiam abstinentes ieiunaverint, necnon aliquam in qualecunque pium opus dederint eleemosynam, a quindenaria ecclesiarum visitatione eximimus dispensamusque ita, ut semel ieiunantes, aliquamque charitatis stipem elargientes et designatas Ecclesias bis visitantes Jubilaei gratias lucrari possint ac valeant. 3. Quod adtinet ecclesias visitandas, has locorum habita ratione et adiunctorum, designamus: a) Strigonii Basilicam nostram metro- politanam, tres item ecclesias curiales, nec- non illam Patrum Ord. Fratrum Min. atque illam S. Annae, etiam Rotundam dictam; ita ut praeter Basilicam tres aliae ex superioribus pro commoditate et arbitrio eligendae, visitari debeant. b) Budapestini in principe regni civitate designamus omnes et singulas ecclesias paro- chiales (etiam militarem in arce Buda), necnon ecclesiam S. S. Cordis Jesu S. J., Fratrum Minorum, Patrum Servorum B. M. V. et Car- melitarum ; ex quibus, dummodo propriam quisque non negligat parochialem, tres aliae pro arbitrio eligi et visitari poterunt. c) Posonii insignem collég, ecclesiam S. Martini, binas item alias parochiales et Fratrum Minorum (etiam Capulatorum), necnon S. S. Salvatoris seu S. J., ac denique tres monialium, quippe Ursulinarum, Eli- sabethinarum et de Nostra Domina nuncupatarum ecclesias; ex quibus dummodo propriam quisque non negligat parochialem et insignem collegiatam, electio cuique libera esto. d) Tyrnaviae ecclesiam collegiatam S. Nicolai E. C. item illám S. J. necnon Fratrum Minorum et quartam per Nostrum ibidem Vicarium seligendam. e) In caeteris dioeceseos nostrae civitatibus, oppidis, pagisque, praeter parochiales seu matres ecclesias, tres insuper filiales, vel in harum defectu, tres alias, non longe ab invicem dissitas, aut si iusto magis dispersae forent, duas loco trium, vel etiam unam praeter parochialem, licet in casu necessitatis extra parochiae ambitum sitas, vel in ecclesiarum defectu, capellas quoque publicas aut semipublicas, prudenti parochorum arbitrio designandas relinquimus sic, ut ubi, poscente necessitate, tres solum, vel etiam duae tantummodo determinatae fuerint ecclesiae, fideles in iis partibus degentes, aut commorantes, a plurium ecclesiarum visitatione dispensati conseantur. 4. Volumus, et hisce mandamus, ut in singulis urbibus, oppidis et pagis, in quibus parochialis ecclesia praesto est, tres per designatas designandasque ecclesias, instituantur processiones. Quicunque sive ecclesiastici et regulares, sive saeculares, etiam peregrini, et aliarum parochiarum fideles, solemnibus his processionibus, sacroque cantato, occasione earum celebrando, devote interfuerint, ac caeteris in Bulla Pon- tifica expressis et superius etiam memoratis conditionibus satisfecerint, se a quindenario,